Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
378
Einzelbild herunterladen
 

378

Philistaea, a civitate Ascalon, quae dicebatur Philistini, a quaet populi illius regionis Philistini dicti sunt.

Olim totius Palaestinae metropolis erat Ascalona; posteafuit metropolis Caesarea maritima; sed nunc est Gaza me-tropolis.

Tota regio olim erat plena gigantibus et erant potentesterra marique, quia portus maris possidebant. Quandoquepraecipuas et capitales civitates habebat illa regio, de quibusdictum est Fol. II. Propter crudelitatem gigantuin non potue-runt lilii Israel delere Philistacos nec civitates illas quinquopossidere. Multa monasteria monachorum habuit aliquandoPalaestina et magnalia leguntur de monachis in Palaestinadegentibus.

De Gaza sive Gazara, civitate Palaestinorum sivePhilistinorum.

Gaza civitas est binomia, quia et Gaza dicitur, ut com-muniter in Scriptura, et Gazara, 1. Maccab. 7. et posteasaepe. Et ita hodie ab omnibus nominatur. Gazara, praesi-dium, monumentum, vide 2. Maccab. X,, quod expugnavitJudas. Gaza enim idem sonat, quod thesaurus. Nam Cam-byses rex, volens debellare Aegyptum, omnem suum thesau-rum in Gazam posuit, et inde nomen Gaza aut Gazara reti-nuit. Quo autem nomine ante Cambysem fuerit vocata, noninveni, et forte ante Cambysem etiam sic dicebatur, quia an-tiquissimae scripturae eam Gazam nominant, ut Josuac 1. etJudic. I.

Haec civitas olim erat Enaorum, secundum Jeronymumde distantiis locorum, in qua habitavere Capadoccs pristiniscultoribus interfectis, et est in sorte tribus Judae, sed eamtenere non potuit, quia gigantes fortissime restiterunt. Dehac civitate prophetae multa praedixerunt, ut habetur Jeremiae.(19 a) 47., Zachariae IX. et Sophan. 2., ubi multa dicunturde ejus destructione et aliarum Philistinorum civitatum. UndeJeronymus, ubi supra, dicit: quaeritur, quomodo Gaza inquadam prophetia dicitur futura in cumulum sempiternum,quod loquitur contra Gazam antiquam, quae dudum in nihilum