Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
380
Einzelbild herunterladen
 

380

asinorum et asinariorum. Secundum est camelorum et camela-riorum. Tertium est descriptio solitudinis, sive deserti etejus inhabitatorum.

Asini itaque sunt secundum eorum conditiones animaliamagis apta pro transitu eremi, quam equi. Est enim asinusanimal oneriferum et laboris patiens, vili et modico cibo con-tentum. Inter tribulos enim carduos et spinas carpit cibumsuum, et arbusta densa et spinosa penetrant et intrant, qua-propter parvae aviculae oderunt asinum et eum inclamantsicut noctuam, quia in spinetis nidis, ovis et pullis earumnocet, quia carpendo et fricando nidulos dejicit et clamandopullos earum terret. Potus ejus C*>) est aqua, quam libentiusbibit turbidam, crassam et tepidam, quam recentem, et mo-dicum valde bibit.. Si de aqua numquam prius bibit, bibererenuit, etiam dum multum sitit; tribus diebus et noctibuscontinuis durare et laborare potest sine potu. Magni frigorisimpatiens est, ideo in terris frigidis, ut in Ponto, non gene-ratur, et in terris multum calidis multiplicatur. Aquas transireet pedes tingere horret, pontes etiam, de quibus potest videreaquam, non transit nisi cum trepidatione, et si per rimasaquam videt, tremit et subsistit. In luto male vadit, sed insicco etiam asperrimo, equis periculoso, optime et secureincedit. Tempore pluviali est triste animal et involuntarium.Ideo in oriente et in Aegypto sunt asini valde boni, cum nonsit ibi frigus, nec pluvia, nec lutum. In terris autem nostrisnon possunt esse boni propter contrarias conditiones. Asinusdominum,suum, sessorem suum, viam suam, hospitium suum,vocem domini sui et terminum itineris sui, laborem suum ethoram sui laboris et horam quietis super omnia animaliaacutius cognoscit et diligentius tenet. Bestia illa valde hu-mana est et conditionibus hominum multum proportionata,multo magis quam equus et mulus. Species decipit mullosin electione asinorum, quia nonnumquam turpiores asini suntmeliores et e converso. De hoc vide P. II. Fol. 2,

Quales homines sint peregrinorum asinarii?

Asinarius dicitur asini custos. Asinarii nostri per de-sertum erant Christiani orientales de cinctura, alias dicti