Jnfirmitas peregrinorum omnium.
Sexta die nocte praecedenti, cum tempus recessus nostriadvenisset et ductores nostri parati essent, misit Deus manumin peregrinos et paene omnes tetigit et prostravit, subito cniinfacti fuimus valde infirmi, et decumbebant tentoria nostra plenainfirmis et erat numerus debilium major, quam sanorum. Interquos erat dominus Petrus Velsch adeo debilis, quod delirabat,et dominus Fcrnandus baro de Warno, qui omnium priusconsolator fuerat, gravissime decubuit, et ego ipse diro capitisdolore et vertigine laborabam et intensissimo calore totiuscorporis incensus eram, non tamen decubui, sed quantum potuiinfirmis servivi. Dominus etiam Bernhardus de Braitenbach,nunc decanus Moguntinus, adeo debilis erat, quod speciempropriam amiserat et sensum, nec spes fuit de ejus convales-centia. Et ita luinc diem cum nocte cura multa molestia etmiseria deduximus.
Peregrinorum dissensio et divisio.
Septima die, quae erat dominica XV. post Trinitatis, au-divimus Missam a domino Johanne archidiacono, qui eratfortior; nam Pater Paulus Minor et ego ambo debiles eramuset invalidi ita, quod cum magno labore vix poteramus horascanonicas legere. Hujus calamitatis causas diversas suspicatisunt peregrini: aliqui attribuebant aquis, aliqui aliis cibis, cae-teri novilunio, major tamen pars vehementer suspicabatur, quodSabatithanco Trutschelmannus noster cibum aliquem intoxicas-set, ut nobis peremtis bona relicta occupasset, ego tamentenui et hodie teneo, quod fuerit permissio divina ad humili-andam curiositatem nostra. In his ergo peregrinorum mise-riis inceperunt diversa practicare et paene omnes a propositasua peregrinatione resilire. Nam aliqui volebant fcascenderein Jerusalem et ibi mederi vel mori. Aliqui volebant perPalaestinam ascendere in Syriam Phoenicis ad Barulum, marisportum, et ibi in proximis mercatorum galeis reverti in Eu-ropam ad partes nostras; aliqui omnibus ambagibus dimissisvolebant descendere per maris oram in Alexandriani et ibi