376
uaves exspectare. Aliqui (18 a) intendebant transire in Cai-rum et de Cairo per oram maris rubri ascendere per Madianad montem Synai et eo visitato reverti in Aegyptum et admare. Aliqui volebant manere in Gaza usque ad convales-centiam et tunc per viam suam proficisci. Reliqui vero inproposito primo manebant, ut statiin in crastinum proficisce-rentur, non obstante, quod essent debiles. Inter haec magnafacta fuit divisio inter peregrinos et discissio societatum, etquilibet adhaesit illi, qui conceptum sibi etiam placentemexcogitaverat, ut seorsum practicabant, illi duo hoc, alii duoillud, caeteri aliud, et dissoluta fuit omnis harmonia unionisnostrae. Cum ista ergo amara inquietudine transivit illa diesinfelix, nec hoc die vidimus nostrum Trutschelmannum, ethoc nobis augmentavit suspiciones de eo conceptas.
Nova peregrinorum conjuratio post praecedentemcoucommotionem et pacificationem.
Octava die illuxit jocunda et felix lux, de qua dicitur2. Maccab. 1.: Sol, qui prius erat in nubilo, oriri visus est.Heata quippe Virgo Maria sua gloriosissima nativitate omnemcaliginem, omnem turbationem, omnem denique infirmitatemab omnibus effugavit. Nec dico ista parabolice, sed.vere itaevenit. Nam surgente aurora diximus nos sacerdotes matu-tinas et primas et altare nostrum praeparavimus ad Missarumsolemnia celebranda et omnes tres successive Missae Officiumlegimus de festivitate instante et orationes pro convalescentiainfirmorum nostrorum et pro felice itiueralionc accepimus ethis Missis omnes peregrini astiterunt, etiam illi, qui heri etnudius tertius videbantur morti propinqui, cum ingenti devo-tione et gratiarum actione, relictis lectulis, flexis genubus af-fuerunt usque ad finem. Finitis autem Missis pro prandioinstruximus et more solito coximus et manducavimus, necfuit amplius memoria praeteritae divisionis, sed de novo con-juravimus omnes simul per desertum in Arabiam ad montemSynai pergere et simul vivere et mori, nec infirmum quem-cumquc vellemus post nos relinquere, sed in camelorum sportisomnes in asinis sedere non potentes nobiscum ducere. In illo