374
diversa nobis necessaria procuravimus. Majorem enim solli-citudinem et majorem provisionem requirit peregrinatio deserti,quam navigatio per mare. Ea enim, quae homo non accipitVenetiis necessaria, iu portubus et insulis invenire potest etsibi providere, sed in deserto non sunt portus aut hospitia,sed vastissima solitudo, in qua nec bestiae suum cibum reperirepossunt, ut patebit. A T on enim habituri eramus sicut patresantiqui manna de coelo, nec aquam de petra, nec oleum desaxo durissimo, nec coturnices de Aegypto, nec praeservatio-nem a vetustate et a corruptione calceamentorum et vestimen-torum, nec columnam ignis illustrantem noctem, et ideo contraomnia haec oportebat fieri provisionem ad plurimos dies, quasiad XLVI usque in Alexandriani, computatis illis, quibus degi-turi eramus in Aegypto, quia non nisi XXV diebus mansurieramus in deserto. Emimus ergo panes multos et saccos, etpro uno peregrino tantum de pane emimus, quantum tribussuffecisset, et hoc ideo, ut Arabibus nobis in deserto occur-rentibus possemus dare et vexationes redimere. Aliqua etiamvini vascula ibi comparavimus et utres novas pro aqua ferenda.Sportas etiam magnas pro impositione ollarum, patellarum etomnium ad coquinam pertinentium, tripodem, cratem et veru.Caveas etiam tres plenas pullis et gallinis cum uno magnoalbo gallo super caveam stante, qui per desertum (4*) noctishoras nobis indiceret. Emimus etiam alias oblongas sportaspro vitris, scutellis, discis mensalibus, caseo et aliis imponen-dis, et parvas sportas cum uncis, in quibus panem et alia nonliquida esibilia haberemus nobis ad stratum asini suspensa, etamphoras aquaticas et flascones cum suis uncis. Saccos etiamcum exsiccatis carnibus, caseo, butyro, oleo, aceto, fracto fru-mento pro pulmento, caepis, riso, amygdalis, salsamentis, con-fectis diversis, dulcibus et amaris pro infirmis, et medicinalibus,luminibus etiam, calceamentis, et sportis duabus repletis oviset aliis hujusmodi, quibus homo communi cursu indigere solet.Emerunt ipsi camelarii saccos cum hordeo pro camelorumpabulo, et siliquam pro nutrimento asinorum. Et ita omnia,quae in Jerusalem oblivioni tradidimus, in Gaza supplevimushoc die. Ea die aliqui peregrini deciderunt iu aegritudinemgravem, ita quod de vita eorum non esset nobis magna spes.