Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
373
Einzelbild herunterladen
 

373

mercatorum valvae et coquinae et macella erant clausa. Cujuscum rationem quaereremus, responsum est nobis, quod quain-diu Mamalucci essent in civitate, tam diu non esset forum,quia propter eorum importunitatem nemo ausus fuit sua pub- ,licare. Accedunt enim et quidquid placet hoc rapiunt et sinesolutione tollunt, nec est, qui eis audeat contradicere. Reti-nebant etiam Gazarienses bestias suas in dominibus, equos,asinos, vaccas, oves, capras, nec ad pastum extra ire permit-tebant, quia per armatos illos fuissent ablatae. Idcirco illodie nihil (17 a) poteramus procurare.

Eodem die venerunt in curiam nostram domiccllae Sarra-cenae cum pedissequis suis, velatis vultibus secundum moremeorum, et cupiebant nos videre. Exivimus ergo de tentoriiset tabernacalis nostris ad conspectum earum et colloquebantursarracenice et ridebant. Porro nos non potuimus vultus carumvidere propter velamina et per interpretem petivimus eas, utdepositis velamentis permitterent nos etiam earum vultus in-tueri. Hoc cum audivissent, valde ridebant cum cachinnis etpedissequis imperabant vela levare. Quae cum levarent, ap-parebant vultus earum deuigratae, sicut carbones, quia erantAethiopissae. Quod dum vidissemus, cum industria fecimus,ac si territi essemus propter nigredinem et eas abominaremus,et petivimus, ut et dominae vela levarent. Et ita fecerunt, etfuerunt albae et formosae dominae, verecundae et reverentia-les. Multa talia experti sumus in Gaza, quaedam enim juven-culae Aethiopissae, frequenter curiam nostram intrabant etsine verecundia procitabant; de quibus tantum scripsisse ni-mium est. Multi Aethiopes utriusque sexus terram sanctaminhabitant, liberi et sclavi.

Emtio necessariorum.

Quinta die mane ante lucem recesserunt Mamalucci aGazara, sed tamen ante meridiem non aperiebantur pategae,nec forum venalium rerum erat, quia fuit sexta feria, quaesemper ante meridiem est Sarraccnis celebris. Post prandiumautem accepi a sociis meis XVIII ducatos, et cum militedomino Petro Vclsch sic. in albo habitu Ordinis mei crucesignato discurrimus per vicos et plateas, fora et pategas, et