362
nobis indulsit ct benivolc valde se ad nos habuit, quamvisethnicus esset. His itaque gestis in nostram curiam regressisumus cum Trutchelinanno rogantes cum, non diu sineret nosin ista civitate manere; quod facturum se promisit.
Graecorum malitia.
Die tricesima prima, quae est ultima Augusti ct DominicaXIV. post festum S. Trinitatis, cum sol ortus esset et Ofliciumnostrum matutinale dixissemus, deliberavimus, in quo locoMissam domiuicalem dicere vel audire possemus. Non enimin tota urbe erat aliqua ecclesia latina, sed tantum una ec-clesia graeca, quae prope nos erat. Accepimus ergo calicemnostrum, librum nostrum, indumenta sacerdotalia ct altaris ope-rimenta, quae omnia nobiscum tuleramus de Jerusalem, et simulcum istis paramentis ad ecclesiam Graecorum transivimus inea Missam celebraturi, et accersilis ecclesiae illius sacerdo-tibus rogavimus humiliter, ut nos intromitterent et altare nobisostenderent, in quo celebrare divina possemus. Sed eccc Graeciisti inveterato odio, quod semper ad ecclesiae latinac filioshabuerunt, de novo infecti, denegaverunt nobis introitum ec-clesiae suae et adeo vilipenderunt preces nostras, ac si Judaeifuissemus, dicentes, quod ecclesiam suam nollent profanari etexeerari celebrationibus nostris, et cum indignatione et injuriasuscepta satis patientes et tranquilli erant omnes peregrini etita quodammodo confusi ad curiam nostram reversi sumus.Perspecto autem negotio illam Graecorum repulsam divinaepietati adseripsimus, quae non passa est nos celebrare inecclesia schismatica et haeretica, ne eis in sacramentis parti-cipare contra ecclesiae catholicae jura videremur, ut patetXXIX. 9. 2. Schisma. Siquidem etc. Haeretici enim sunt,quia obstinati schismatici. Quorum doctrina Parte II. Tract.3. Cap. Sed posterior in Sum. Anton.
(b) Spreti ergo sic a Graecis alium excogitavimus cele-brandi divina modum, ut dominicis diebus privati non essemus.In angulum enim curiae cumulum lapidum impolitorum com-portavimus et altare sine caemento ereximus et porlatilesupposuimus pallisque cooperuimus, per circuitum autem