Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
361
Einzelbild herunterladen
 

361

non erat domus, sed curia muro circumdata, et ostio claudipoterat, nec tectum, sub quo dormiremus, habebat, sed inlatere duas immundissimas cellulas, stercoribus humanis foe-datas habebat, ipsum autem curiae pavimentum limo, paratopro lateribus coquendis, opertum erat. Accensis ergo lumi-nibus camelos in vico prostravimus eosque et asinos exone-ravimus, et bestias omnes suis dominis resignavimus, omniaautem nostra traximus in curiam et de ea ejecimus omnescamelarios et asinarios nostros, retento tantum Elphahallo mi-nore Calino, et ostium cum lapidibus et repagulis obstruximuscontra impetum Sarracenorum, quo facto ignem accendimus etoffam coximus, ut tamen aliquid coctum et calidum in ventri-bus haberemus, non enim quidquam calidum hoc toto diegustaveramus. Comestione breviter peracta ad quietem noslocavimus in longum quoddam 'praesepe, quod (13 a)caemento et lapidibus ad longitudinem curiae ad parietem eratfactum; alii autem, qui in praesepio locum habere non poterant,alias per curiam se locabant, et ita sub dio dormivimus nocteilla in rore coeli.

De licentia obtenta a praefecto manendi in Gaza.

Tricesima die, cum sol adscendisset, surreximus, etantequam ostium curiae patefecimus, res nostras omnes compor-tavimus iu unam camerulam miserrimam et divisimus curiamin tres partes, secundum quod habebamus tres societates, utpatet P. 1. Fol. 221. B., ita, quod quaelibet societas seorsumlocum haberet. Fecimus autem umbracula cum vestimentisnostris contra solis fervorem et contra noctis frigus et rorem,quousque Trutschelmannus disposuit nobis papiliones, quibusper desertum uteremur, et illas in curia fiximus et ereximuset sub eis habitavimus. Emimus insuper in civitate alia nobisnecessaria pro diebus, quibus mansuri eramus; scivimus enim, /nos ibi mansuros non paucis diebus. Facto prandio transivi-mus cum Trutschelmanno ad civitatis praefectum et petivimuslicentiam manendi per aliquot dies in Gaza et ut possemuscircuirc et emere necessaria pro peregrinatione deserti et vi-sitare loca et videre urbem et intrare aestuaria. Quae omnia