363
funes circumduximus et tapcliis et linteaminibus appensis quasicapellam fecimus et ita accensis cereis et ostio curiae obseratoOfficium dominicale celebravimus cum pace, quiete et devo-tione. Et ut nullus intra Missarum solemnia ad ostium pulsaret,locavimus ante ostium Elphahallo Sarracenum, qui pulsare vo-lentes prohibebat usque post Missam. Sicque singulis diebussine impedimento celebravimus, demto impedimento vesparum;nam in pariete erat foramen prope altare, de quo exibant etintrabant vespae innumerabiles magnae quantitatis et cele-brantem pisando circumvolabant, et si foramen obstruere vo-lebamus, offendebantur et iratae alia foramina fecerunt, quiaparies erat luteus et cum majori periculo et impetu et multi-tudine eruperunt. Conabamur multis modis exstirpare etexstinguere aviculas istas, sed non potuimus, nisi totum pa-rietem deposuissemus. Et quamvis continue circumvolarentnos, nullus tamem aculeo alicujus punctus fuit.
Tres eramus sacerdotes, scilicet Pater Paulus, Ordinis Mi-norum, et dominus Johannes, archidiaconus Transsilvauiensiset Frater Felix Ordinis Praedicatorum et ita ordinavimus,quod quasi omni die Missam habuimus. Igitur Missa auditapransi sumus et post prandium factus est magnus ad nosconcursus juvenum et puerorum. Quidam autem Sarraccnusjuvenis associavit se uni militi de sociis nostris et petivit abeo flasconem suam vacuam, promittens ei, quod reportaretvino plenam. Miles flasconem tradidit, cum qua juvenis abiit;cum ammiratione autem juvenem exspectavimus, scientes, apudSarracenos non esse vinum. Igitur juvenis ivit et nescio quo inloco vinum nomine nostro postulavit et obtinuit, mox autem,ut vinum accepit, gustavit et allectus ejus dulcedine totamflasconem ebibit, quasi duas mensuras Ulmenses, et inebriatusfuit et perdita ratione insanire coepit et per vicos cucurrit,clamans et cum lapidibus projiciens. Servi autem praefecti?missi ad capiendum eum, sequebantur furentem. IIoc cumvidisset, non fatuo consilio cucurrit ad curiam nostram, tam-quam ad locum refugii et libertatis; siquidem statutum Soldaniest, quod ubicumque morantur transmarini peregrini, ibi estasylum, i. e. locus refugii, nec potest refugiens inde tolli. Mansitergo juvenis nobiscum usque ad vini digestionem. Praefectus