Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
360
Einzelbild herunterladen
 

360

ne contumeliis afficeremur et pueri Sarracenorum nos vexarentcum lapidibus et ne rumperent nobis (b) vini vascula, sicutsaepe contigisse ibi audivimus. Declinavimus ergo a stratapublica in agrum quendam arboribus ficorum plenum et subarboribus illis onera de bestiis posuimus, ut ibi dici abscessumexspectaremus.. In illo agro consedimus, et comedimus ac bi-bimus, quae ad niaiium habuimus, nec ignem accendere ausifuiinus, ut aliquid calefactum gustaremus, sed caseum et pa-nem pro prandio sumsimus et ficus, quarum copia ibi erat,maturae et dulces, de arboribus legimus; de quibus egonimium comedi et poenam non modicam reportavi, namex comestione illa utrumque labium -oris mei subito intumuitet scabies abominabilis per circuitum oris excrevit, ac si lepraescabies fuisset, ita, quod vix os aperire potui etiam modicumad sumendum cibum et potum necessarium; et ita steti multisdiebus in multa passione. Dixerunt mihi quidam experti, quodex comestione tantarum ficuum febrilem materiam conceperimet humorem, qui ad labia se contraxit; quod si factum nonfuisset, gravi febre correptus fuissem. Ego vero suspicabar,quod ficum veneno alicujus vermis infectam comedissem.Igitur cum sol occidisset, onera camelis et asinis imposuimus,et ad Gazam profecti sumus, et paene in tenebris urbem in-gressi sumus per longum vicum usque ad peregrinorum ho-spitium. In quod cum ingressi fuissemus, non potuimus nosmovere propter loci arctiludinem, nec potuit locus hominescapere sine supellectili. Cum magna ergo indignatione dohabitatione-exivimus et Trutschelmanuo diximus, quod nonvellemus nec possemus in loco illo manere, et nisi provideatnobis de latiori loco, contra eum coram praefecto Gazaraeinterpellare vellemus tamquam contra transgressorem promis-sae fidei in quinto articulo conventionis, ut patet P. 1. fol.219. Hoc cum audivisset et diu nobiscuni contendisset, jus-sit nos exspectare, et ipse equitavit per civitatem hinc indequaerens pro nobis locum. Stetimus ergo diu sic in tenebriscompressi in stricto vico inter asinos et camelos cum parvapatientia in multo timore et tremore, ne forte aliquis tumultuscontra nos emergeret. Tandem autem venit Trutschelmannuset nos longe ab illa domo ad alium duxit locum, ubi quidem