Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
335
Einzelbild herunterladen
 

335

in ore speluncae nativitatis Clnisti sibi sculpsit sepulchrum, etquod speluncae os angustum sit. Jam vero sepulchrum Je-ronymi est extra ecclesiam, et introitus speluncae non in ec-clesia, et ipsa spelunca est ornatissima, duo habens patentiaostia ad ingrediendum. Credo ecclesiam illam aedificatam tem-poribus novissimis latinorum regum Jerusalem et monasteriumhoc magnum similiter, et tuguriola beati Jeronymi ablata, etalia dispositio loco data, quod et scripturae, pictura et sculp-turae monstrant.

De monte Rama et ejus oppido fortissimo.

Vicesima sex tadie mane dicto Officio juxta praesepe Dominirogaverunt milites Calinum magnum, ut perduceret eos ad pis-cinas Salomonis et ad ejus hortos et pomeria et ad S. Ge-orium. Et ascensis asinis ad loca jam dicta perducti sunt. Egovero, quia prius in illis locis fueram, ut patet supra fol. 249. A.,aliam peregrinationem illo die faci. Quatuor enim fratres Mi-nores, qui nobiscum de Jerusalem exiverant, et ego quintus,de Bethleem egressi descendimus contra austrum ad radicescujusdam alti montis, qui de campo consurgit et rotundus inaltum se tollit in cacumen, satis latam planitiem praeferens,de quo respectus est longe lateque per terram sanctam. Adhunc montem sudoribus et laboribus ascendimus usque in ejussummitatem, et ibi habitudinem loci consideravimus et hincinde per terram sanctam circumspeximus. In hoc enim monteab antiquo stetit castrum populosum et munitum, quod dice-batur Rama, prout S. Jeronymus videtur velle dicere in librode distantiis locorum. Communiter enim villae in alto sitaedicebantur omnes (4 a) Rama, sicut patet P. 1. fol. 87. B.Adeo namque altus est mons ille, quod ab eo est respectusad mare mortuum, ad montes Arabiae, ad montem Scir et Ga-laad. Videntur etiam ibi montes Engaddi et loca latibulorumDavid, desertum Tecuae et Silo, et mons Oliveti cum partemontis Syon, et consequenter usque ad mare magnum. Et hocvidetur in nudo montis cacumine, olim autem, quando erataltum aedificium superaedificatum, habebatur respectus multolatior, usque in Galilaeam, Palaestinam et usque ad terminos