Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
334
Einzelbild herunterladen
 

334

autem sol ortus esset, descendimus in vallem pastorum adGloria in excelsis ibique hymnum coelestem cum Angelis can-tavimus ct locum curiosius conspeximus. De hoc loco vidoP. 1. fol. 174, A. B. Laudibus ergo in valle finitis adscen-dimus in Bethlcem ad prandium sumendum. Post comestionemipsum S. Jeronymi monasterium undique perlustravimus etruinas ejus mirati sumus, ipsum etiam oppidum Bethleemcircuivimus et ad cisternam David accessimus et collationemde sacris scripturis de bis locis mentionem facientibus simulhabuimus. Et ita cum gaudio diem illum deduximus in locogaudioso et sanctissimo. Valde enim jocundum est morariad praesepe Domini , tum propter sanctitatem loci ct in-dulgentias, tum propter ecclesiae venustatem, tum proptermonasterii insignissimi ingentes ruinas. Fuit enim nou tammonasterium monachorum, quam palatium et fortalitium im-peratorum , quod simplices credunt fuisse S. Jeronymi mona-sterium , sed non est. Sanctus enim Jeronymus sub tugurioibi deguit in pauperculo monasterio, quod suo tempore funda-tum fuit, unde dicit in epistola ad Fabiolam: Ego, inquit, di-versorii Bethleemitici et praesepe Domini amator, in quo Virgopuerpera Deum fudit infantem. Et in regula sua Can. 26.Nihil, inquit, hac sublimitate sublimius, quam Bethleem, inhoc parvo foramine coelorum conditor natus est. Nam anteS. Jeronymum fuit locus nativitatis Christi nuda specus, necibi erat monasterium. Unde dicit, ut habetur in ejus regulaCan. 20: Nos ex providentia aedificato monasterio ct diver-

sorio prope structo, ne forte et modo veniens Joseph cum-Maria Bethleem non inveniat hospitium. Dicitur enim in Le-genda Jeronymi, quod Cyrillus episcopus Jerosolymitanus de-dit ei parochiam Bethleem, in qua aedificavit cum vicinorumadjumento monasterium, sed deficientibus sumtibus misit fra-trem Paulinianum ad patriam, ut suas venderet possessiunculas,et pecunia in structuram monasterii Bethleem converteretur,ut habetur in regula cap. 20. Quantum enim possum conji-cere, non vides, quod tempore beati Jeronymi sit aedificatailla ecclesia solennis, quae hodie ibi est, quam tamen inexpertidicunt ab Helena erectam, quod et ego credebam, sed disposi-tio moderna non admittit, quia dicitur, quod beatus Jeronymus