Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
336
Einzelbild herunterladen
 

336

Aegypti. Fuerat quippe castrum magnum cum altis turribus,Rama dictum. Et de hoc creditur illud Jcremiae cap. 31. etMatthaei c. 2. esse scriptum: Vox in llama audita est plora-tus et ululatus. Dum enim Herodes occideret pueros in Beth-leem et in confinibus ejus, ploratus puerorum et ululatus matrumaudiri potuerat in hac Rama. Unde Jeronymus de distantiislocorum dicit: Rama est locus prope Betlileem, de quo dicitur:vox in Rama.

Iu circumferentia murorum tantum spatium terrae fuit,quod frumentum sufficiens in ea crevit pro pane inhabitantiumcastrum per annum. Hoc castrum munivit unus de latinis re-gibus Jerusalem. Unde, postquam Saladinus, rex Aegypti,cepit vi armorum terram sanctam et Jerusalem et Christianosex omnibus finibus ejus expulit latinos, et castra reliqua, vil-las et civitates expugnavit: hoc castrum Rama nequaquamhabere potuit, sed Christianis viriliter repugnantibus ab eo dis-cessit, et manserunt Christiani latini in castro post expugna-tionem Jerusalem et Betlileem ultra XXX annos, nec poteranteos Sarraceni expellere, et adhuc hodie manerent, si Deus cumeis non pugnasset. Nam post XXX annos immisit Deus pe-stilentiam in castrum, et in brevi temporis spatio obierunt om-nes foeminae, a juvencula usque ad anum, et major pars vi-rorum. Quod cernentes reliqui castrum deseruerunt et fugaminierunt. Hoc cum Sarraceni percepissent, adscenderunt inmontem et castrum usque ad solum diripuerunt, ita, quod vixmurorum vestigia modo deprehendi possunt. Propter inexpug-nabilitatem illius castri nominabant illud Christiani Bethuliam,sicut castellum Judith Bethulia, quod erat in Galilaea.

Inde ab illo monte conjectis oculis ad alium montem op-positum vidimus quoddam vetustum aedificium, juxta quod estsepultura XII prophetarum minorum.

Infra eundem montem fuit olim monasterium S. Asrathon,

O 7

abbatis, qui vir magnae autoritatis fuit et pater mullorum mo-nachorum exstitit et ob amorem silentii triennio Iapidem inore portavit, ut de eo refertur in vitis patrum.

Insuper in eadem regione fuit monasterium S. Kariolh,abbatis, patris multorum monachorum, quo de hoc saeculo