orientemquc armis domant, do quorum numero est rex Aegypti,Soldanus, et omnes sui curiales: hi nec legem Machometinec Christi evaugelium curant, sed voluptatibus operam dant.
XV. Judaei.
In medio omnium horum sunt Judaei exsecrati, utetiam tribulatio et vexatio multa operiat eis intellectum, ubiqueenim per orbem captivi et spreti sunt, habentquo inter sediversas sectas, ut sunt Samaritani et'Esseni, et continuinovi errores inter eos crescunt, de quibus multa dicere possem.
XVI. Christiani latini.
Degunt in Jerusalem Christiani latini, in ecclesia etmonasterio montis Syon fratres Minores sub promta obedicu-tia et evangelica vita, de quibus in antecedentibus mulla dixi.Ili soli totis praecordiis optant, ut cliristiani principes veni-ant et Romanae ecclesiae et imperio omnia subjiciant, quodille concedat, qui sine termino regnat.
De praefatis sectis et gentibus vide supra fol. 133. B. etin Burcardo circa finem descriptionis terrae sanctae, et inperegrinatione domini decani Moguntinensis et in Speculohistor. et in Chronico Antonini. Multi tamen de his scri-bentes sine haeresibus dicunt eos esse orientales etlaudant eorum simplicitatem. Sed hoc oliin ante CC annossic erat, interea autem omnes, demtis Latinis, pessimis erro-ribus sunt depravati et in dies plus depravantur, cum nonhabeant catholicos doctores et praedicatores, nec accipere cosvolunt contenti mori in suis erroribus.