Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
330
Einzelbild herunterladen
 

330

longus est et proprium codicem complet, non apposui Evaga-torio, et proprio inscripsi libro.

Tractatus septimus Evagatorii incipit. Ad secundamEvagationem de Jerusalem ad montem Synai sic est

processus.

Ad peregrinationem montis Synai tria praeexiguntur.Primum, ut peregrini cum dominis Sarracenis de Jerusalemconveniant ad faciendam conventionem cum Tru tschelinau.no,super salva gwardia et salvo conductu nobis praestandum perdesertum usque in Aegyptum. Et hunc tractatum fecimus, sicutpatet Parte 1. fol. 218. A. B. Secundo exigitur, ut peregrinisibi provideant et emant sibi necessaria, quibus per desertumeuntes vivere queant. De qua provisione habetur Parte 1. fol.247.A. B. Tertium, ut dominus Trutschelmannus major juxta con-ventionem disponat camelos et camelarios, asinos et asinarios,et assignet certum diem et horam recessus peregrinorum. Etliacc omnia sunt facta. Nam diem 24. Augusti, quae est fe-stum S. Barlholomaei Apostoli,. assignavit nobis pro recessu aJerusalem, horam vesperarum. Igitur cum eodem dic manede ecclesia dominici sepulchri egressi essemus, post sumtumcibum omnes in montem Syon adseendimus et ibi ambos Ca-linos cum camelariis et camelis, asinariis et asinis nos exspec-tantes invenimus. Acceleravimus ergo opus nostrum etomnem supellectilem nostram eportavimus de monasterio fra-trum et in unum locum composuimus ad jussum camelariorum,(E>) ut viderent substantiam eamque aequaliter camelis distri-buerent portandam. Oportet enim onera camelorum exquisiteet curiose librare, ut sint aequalia. Cumque singula in unamcongeriem comportasseinus, factus est cumulus magnus et gra-vis, quia erant multi sacci pleni paximatiis, et multa vasculavino repleta, saccis cilicinis imposita, ne ea Sarraceni nudaconspicerent et nos molestarent, et mulli utres aquarum, sportaeinsuper ovis repletae, et caveae cum viventibus pullis galliniset gallis, lectisternia et vestimenta nostra, sacci et cassidolanostra et sportae cum ollis, caldaribus, discis et scutellis. Ethaec et similia multa faciebant ingenium cumulum, ita, ut