Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
317
Einzelbild herunterladen
 

317

magister CB) Jordanus, successor beati Dominici, proficis-ceretur per mare ad visitandum conventum Achonensem, nau-fragium passus feliciter obiit, mira f coruscus. Sita estautem civitas illa in fronte nostri maris et in medio Syriaedistatque a Jerusalem lion plus quam per XL milliaria italica,in loco optimo et valde apto; hinc inquam plena erat merca-toribus occidentalibus et orientalibus, quia fuit quasi fonsomnium mercimoniorum maris, et tam gloriosa facta fuit haeccivitas, quod in orbe non reputabatur ditior.

Sed neque in vitiis et malis ei erat similis. Cum ergoin flore esset, accidit, ut quidam armigeri de nostris peregri-nis quosdam sarracenos caperent mercatores trcugaruin tem-pore. Hoc ut Soldanus audivit, collegit maximum exercitumet civitatem obsedit. Quidam autem Sarracenus in incertumsagittam jaciens interfecit capitaneum belli in civitate, ad cu-jus nutum omnia gerebantur. Quo interfecto non fuit ampliusordo et inceperunt fugere in naviculis per mare. Sarraceniautem non habentes amplius repugnantiam intraverunt etomnes Christianos jugulaverunt, et omnia depraedati sunt, inquo excidio LX millia Christianorum referuntur a Sarraccnisin ore gladii percussa, anno Domini 1291. Sicque totus po-pulus latinus a terra sancta est deletus, praeter illos, qui scservitio Sarraccnorum manciparunt, quos ecclesia excommuni-cavit.

Cum autem haec nota fierent occiduis partibus, in curiaRomana contristati sunt valde, et summus pontifex NicolausPapa quartus publicari fecit magnas indulgentias crucem as-sumentibus vel mittentibus in terrae sanctae subsidium, acreges et principes exhortatus porrigere manus adjutrices,fecitque processiones solennes et excommunicationes contraomnes christicolas mercatores et alios, qui non solum armaet lignamina, quod jam diu prius fuerat prohibitum, sed quidifferrent in Alexandriani et alias terras Soldano subjectasquaecumque mercimonia. Insuper post haec fuerunt etiamloca sancta interdicta, et prohibitum sub poena excommuni-cationis, ne quis etiam causa devotionis mare transiret advisitandum loca sancta sine Papae licentia. Et haec habenturin quodam extravaganti. **