Post istam ergo emigrationem Christianorum a terra sanctaocto annis venit praefatus Tartarorum imperator Casanus,bonus Christianus, et cepit terram sanctam et Jerusalem ettradidit eam nostris praelatis et principibus, sed non fuit,qui levaret manum ad transeundum, ut supra dictum est. Undepropter istam ingratitudinem alienata est terra sancta a nobisadeo, ut non sit amplius quasi cogitatus de rehabendo eam,nec est amplius via, nisi Deus aliquo miraculo velit operariad hoc. In hac ergo ultima emigratione Christianorum a terrasancta non remanserunt in Syria Latini aliqui, nisi fratresPraedicatores; Minores et Carmclitae acceperant etiam quae-dam loca per Syriam, in quibus jussu Papae manserunt adtempus, qüousque per Sarracenos profligati, occisi et exter-minati fuerunt.
Quomodo civitas sancta Jerusalem stetit post Christia-norum latinorum expulsionem, et qualiter in eam fratresMinores sunt locati, et [de] passagiis Christianorum proredemtione terrae sanctae.
Multis annis stetit civitas sancta Jerusalem post expul-sionem Latinorum sine latinis sive romanis Christianis, namut dictum est supra, emigrantibus Latinis de Jerusalem sub-intraverunt Christiani orientales, monstruosi haeretici et schis-matici, in locum Latinorum, et ecclesias a Latinis aedificataspossederunt, nec fuit admissum Latinis, ut aliquem locum inurbe sancta 'haberent, nec permittebantur terram sanctam etcivitatem Jerusalem intrare, nisi cum cautissima deductioneSarracenorum et cum salvo conductu et cum gravissimothelonio, et quando veniebant peregrini Jerosolvmam, nonhabebant divina Officia, nisi schismaticorum et haereticorum,nec aliquam habebant consolationem. Hoc autem intolerabileerat ecclesiae Iatinae et occidentalibus, qui ferventissimo zeloafficiuntur locis sanctis. Unde post emigrationem Christiano-rum a terra sancta res illa devenit ad aures Papae Nicolaihujus nominis IV, qui erat ordinis Minorum, ct electus fueratin Papam anno Domini 1287. ante perditionem Acconenscm.