316
sancta visitavit et aliquam moram ibi traxit. Audiens autemin regno suo discordiam concitatam, destinavit oratores suosin partes occidentis ad Papam Bonifacium VIII et ad regemRomanorum Rudolphum et ad alios reges occidentis, utmitterent copias christicolas in Syriam ad recipiendum et reti-nendum civitates, de quibus paulo ante pulsi fuerant, et adpossidendum Jerusalem civitatem sanctam. Quae cum expo-suissent praefati oratores et omnibus placuisset, remiseruntoratores quasi illico cum exercitibus secuturi, sed nihil exse-cutioni mandatum est, quia intestina occidentalium principumbella magis eis erant cordi, quam bellum Domini, et propriacommoda, ut part. II. fol. 347B. dicetur. Et ubi tunc cum modicisexpensis et sine magnis copiis captam Syriam et Jerusalema Casano retinere potuissent, nulla promissione facta superhoc cum erubescentia fidelium et non levi crimine incuriae etomissionis postmodum amissa est, nec adhuc postea recuperata,nec hodie est via recuperandi. Nam recedente Casano cumsuis ex Syria de facili Sarraceui nullo sibi resistente totamSyriam in deditionem receperunt et Christianos orientales,quos Casanus per civitates locaverat, occiderunt et ejecerunt,sicut prius fecerant Christianis latinis occidentalibus. Undeanno Domini 1291. cum Soldanus jam cepisset Antiochiam,Tyrum, Tripolim et alias civitates Christianorum lalinorum,convertit se ad finalem exterminationem Christianorum de terrasancta. Siquidem in tota Syria non habebant Christiani latininisi adhuc unam civitatem, Ptolemaidam, quae aliter Achonvel Acron dicitur. Erat autem civitas ista opulentissima etpopulosissima, ibi etiam residebat rex Jerusalem cum curiasua et magister templi et prior hospitalis, et dominus pa-triarcha cum clero, et omnes, qui fugerant a civitatibus captisper Soldanum, in eam cum omnibus suis bonis se receperant,et stipendiarii regis Angliae et regis Franciae et aliorumregum et principum, et circa XVIII millia peregrinorumcruce signatorum de diversis nationibus et regnis. Unde erantXVII judicia super sanguinem. ibi propter distincta dominia,et inde oriebatur saepe confusio in dictandis sententiis. Ibifratres Praedicatorum et Minores habebant conventus solennestam fratrum quam monialiuin, unde cum venerabilis