315
attendens nec ad nobilitatem nec divitias, sed solam speciem,ut placitam duceret uxorem. Et inventa est filia regis Arme-niae, quam cum postularet, assensit pater et puella sub hacconditione, ut dimitteretur servire Deo suo, Domino JesuChristo, et non cogeretur subire ritum Tartarorum. Acceptaautem conditione imperatori, cum adducta fuisset, optime pla-cuit, et nuptias celebravit, et statim concepit et peperit lilium,ita tamen deformem, ut vix iu eo humanitas appareret. Casa-nus autem turbatus consilium habuit cum suis prudentibus,quid faceret de illo turpissimo puero V Cui responderunt, quodpuer ille non esset conceptus ab homine, ideo tam materquam infans igni tradi deberent. Cum autem rogus ad hocpararetur et mortis sententia significata esset, juvenculapostulavit illa, hanc sibi gratiam fieri, ut more Christianorumliceret sibi sacramenta sumere et filium baptizari. Quibusperactis et (.289 A) filio baptizato, cum de aqua levaretur,subito puer mutatus est iu alterum et apparuit ita pulcheret generosus, sicut quicumque alius in orbe reperiri posset.Ex tam evidenti signo nimis laetificatus Casanus non solumimmunem 'esse voluit uxorem suam cum prole a morte, sedeam imperatricem decrevit 6t cum magna solennitate ipse etpopulus suus baptismum suscepit. Instructus autem in fidecum accepisset, quod Sarracehi infideles loca redemtionis no-strae possiderent, immane sacrilegium judicavit esse et plu-rimum ammirabatur de Christianis,, quod hoc sustinerent, sta-timque Soldano Aegypti inimicitias denuntiavit et ad capien-dam terram sanctam et Jerusalem se paravit. Venit * ergoducens secum in Syriam contra Soldanum Aegypti copiasCC. millium Tartarorum, et cum istis secum traxit exercitusregis Armeniae et regis Georgiae, qui etiam, inimici erantSarracenorum. Ingressus ergo terram sanctam omnia devastarecoepit. Cui Soldanus cum ingenti exercitu occurrit et horri-bile bellum gestum est cessitque victoria Casano et fugatusSoldanus dereliquit Syriam et in Aegyptum descendit. Ca-sanus autem civitates Syriae cepit, inter quas civitas sanctaJerusalem capta est a Christianis anno Domini 1299., annooctavo post expulsionem Latinorum a civitate Achonensi.Casanus autem intrans civitatem sanctam devotissime loca