311
impiorum vinculis alligarentur. Secl et pius ille et illustrissi-mus rex Ludovicus Francorum cum duobus fratribus suis,Carolo et Alphonso, captus in manus hostium devenit. Cap-tis ergo Christianis cum rege Soldanus de trcugis ct pactisregem requiri fecit. Et post plura colloquia conclusum fuit,quod dominus rex Soldano restitueret Damiatam cum rebusibi inventis ct octo millia sarracenicos aureos ct omnes cap-tivos, Soldanus vero debebat regem et omnes captivosChristianos nunc et ante captos in Aegypto et in Syriadimittere cum omnibus attinentiis eorum. Treugis ergo com-positis rediit rex in Syriam et adhuc quinquennio ibi mansitpro tuitione fidelium. Audita autem morte dominae Blanchac,piissimae matris suae, compositis rebus in Syria in suumregnum reversus est.
Post decursum aliquorum annorum dolens rex de oppres-sione civitatis sanctae Jerusalem et de' novo affectus locissanctis, oblitus omnis calamitatis suae et miseriarum, quas inillis partibus perpessus fuerat, iterato cum duobus filiis suis,adjuncto rege Navarrae ct legato apostolico et quam pluribusaliis praelatis, sacerdotibus .et spiritualibus, pro recuperationeterrae sanefae iter est aggressus, De consilio autem pro-cerum navigaverunt in Africam, ut caperent Tunisium, quaobtenta aptius Aegyptum et terram sanctam capere possent.Sed superveniente peste maxima in exercitu Christianorummortui ibi sunt filii regis Ludovicus et praefecti exercituum,sicque peste grassante supervenit frater Ludovici regis, Ca-rolus cum magna classe et Tunisium obsedit. Sed pesteafflictus exercitus firmatis treugis cum rege Tunisii remea-verunt ad propria.
Mortuo autem sancto Ludovico omnes fere pecorumpastores scriptis et ludibrio decepti de Francia ct Alemanniaad invicem congregantur ac duce quodam, quem magistrumeorum vocabant, regebantur. Dicebant autem, quod per an-gelum eis esset revelatum, quod promissionis terram ctJerusalem non per reges et principes, non per nobiles etdivites, nec per armatos Deus vellet Christianis dare, sed perhumiles abjectos pastores, qui baculis suis et terram sanctam