Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
312
Einzelbild herunterladen
 

312

recuperare deberent et injurias et mortem sancti Ludoviciregis vindicare.

Porro actor illius tumultus erat frater Jacobus apostata,monachus ordinis Cistertiensis, qui finxit sibi stellam ad seinclinatam dixisse, illo modo liberandam esse terram sanctam.In tantum autem numerum concurrerunt, ut ultra XX milliahominum simplicium (3§§ A) essent, nec aliquem religiosumaut clericum, aut sacerdotem, aut doctum inter se sustinebant.Unde ad tantam praesumtionem devenerunt, ut magistri eorummore episcoporum aquam benedicerent et matrimonia junge-rent et praedicarent suis. Cum autem ad portus maris veni-rent, in nihilum versum est negotium eorum et vacui redie-runt. Multi autem eorum, qui prius fuerunt simplices pasto-res, facti sunt raptores, fures et latrones, et multi de eisdiversis in locis propter furta facta mortis suppliciis suntperemti, et ita conventiculum hoc cessavit.

De litigiis principum Christianorum pro titulo regniJerusalem.

Post haec tempora cessatum fuit a transitu maris ita,quod occidentales populi non amplius congregabantur contraorientales ita communiter, mansit tamen litigium inter princi-pes de titulo regni Jerosolymitaui ita, quod hodie titulus illeapud plures reges manet, sicut apud regem Angliae, sicutsuperius patuit; et reges Franciae aliquando se reges Jerusa-lem jactant esse; similiter rex Cypri; et rex Siciliae; etreges Ilispauiorum; et duces Suevorum hunc titulum suumesse justo jure affirmabant, dum adhuc essent; nam ut exdictis patet, Fridericus dux Suevorum, imperator factus hu-jus nominis secundus, uxorem habuit Jolam, filiam Johannisregis Jerusalem , et cum hac ipseinet transfretavit et in Je-rusalem rex Jerosolymorum declaratus et coronatus fuit. Qua-propter Manfredus, filius ejus et successor in regno Siciliae,se regem Siciliae et Jerusalem gerebat, et consequenter aliiillius generationis Suevorum duces.

Porro anno Domini 1264., cum dictus Manfredus et Cor-radinus, Suevi, rem ecclesiae perturbarent, Papa Clemens