310
contradictione ei terras tradidissent. Sed aliorum sententiapraevaluit et per mare intravit et in Cyprum venit. Quod utSoldanus Aegypti audivit, timuit; unde plures filios Christia-nos pecunia corruptos ad regem misit, ut regem et principesejus veneni maleficio enecarent, sed Deo volente ipsi captifuerunt et necati. Concordiam autem fecit inter Venetos,Genuenses et Pisanos, et ita ad pugnam contra infidelesprocessit.
Anno ergo Domini 1249., dum se classes regis ad proce-dendum disponerent, venerunt cum multitudine navium duxBurgundiae et princeps Achayae regi in adjutorium et con-gregatis exercitibus publicatum fuit, quod versus Aegyp-tum dirigerent gressum suum ad Damiatam urbem Deiadjutorio obsessuram [obsidendam]. Dantes igitur velaventis prospero usi vento die sequenti apparuit illis terraAegypti et post paululum civitas Damiatae. Anchorahtes igiturviderunt littora tam equitum quam peditum plena Sarraceno-rum, insuper et Nili ostium navibus refertum ad nostrorumtransitum impediendum. (B) Sequenti igitur mane nostri inparvis naviculis ad litus applicuerunt et praesidium naviumin ostio Nili ceperunt multis Sarracenis interfectis. Sarra-ceni ergo, qui in urbe erant, hoc viso perterriti suiit etdesperantes, se posse civitatem defendere, clam nocte relictacivitate fugerunt, eamque in multis locis incenderunt, ut eamChristianis inutilem redderent." Sicque capta est civitasDamiata iterum et mansit exercitus in ea cum rege totaaestate, quia propter Nili effluentiam pugnare cum infidelibusnon poterant. Transacta autem aestate dominus rex instructoexercitu ad bellum processit et omnes turmas infidelium oc-currentes prostravit et casalia cepit. Cum autem nostri cre-derent, plenam victoriam de hostibus Se habere, acies nostro-rum se inconsulte dividentes per universam regionem diffusisunt, quod hostes videntes resumtis viribus irruerunt in notrostanta instantia, ut paene in fugam verterentur, et cum undiqueab hostibus premerentur et decas fieret strages, horribilis,maxime eorum nobilium, qui vexillum regis sequebantur, et in-gravatum est bellum contra nostros adeo, ut de illorum multi-tudine vix pauci evaderent, qui non occiderentur gladiis, aut