309
Concilium.
Anno Domini 1242. factus est Papa Innocentius IV. Ilieapud Lugdunum concilium generale celebravit et tractatumhabuit de terrae sanctae recuperatione et imperatorem inobe-dientem citavit, ut personaliter comparerct.
Qui misit suas excusationes et veniam petivit pro-mittens, quod intra annum operaretur cum Soldano, ut resti-tueretur terra sancta Christianis. Sed cum hoc promissumet alia minime servasset, excommunicatus, condemnatus etdepositus ab imperio per Papam fuit, in excommunicationemortuus et suffocatus per proprium filium suum.
Postea anno MCCXLIV. pontificante Innocculio IV factaest contentio diabolica inter Christianos in Syria et Achoucivitate, inter Gcnuenses et Venetos, quia quaelibet harumcivitatum quaerebat esse major et in tantum saevierunt partescontra se invicem, ut cum classibus congressiones facerent inaspectu Sarracenorum et mare insecurissimum fieret, ita utjam nulli peregrini loca sancta visitare auderent, erant enimambae partes fortes terra et mari et formidabiles Christianiset Sarracenis. Unde Soldanus videns, suis terris ex illisbellis Christianorum inter se imminere periculum , GrossoniosTartaros, gentem Arabicam, invitavit, qui in regnum Jerosoly-mitanum venientes Christianos debellaverunt et ante Gazamcivitatem plures prostraverunt, tandem autem Jerosolymamingressi et in Templarios, Hospitalarios, ibi de consensu Soldanihabitantes, congressi, multos relictos occiderunt et cum hocgloriosum Domini scpulchrum destruxerunt et ecclesiam Christiquovis turpitudinis genere foedaverunt.
Deinde anno Domini 1248. sanctus Ludovicus, rex Fran-ciae, in gravi existens infirmitate rogavit Deum pro sanitate,votum faciens transmarinae peregrinationis. Sanitati ergorestitutus crucem cum multis baronibus regni accepit et cumcopioso exercitu contra Syriam per mare profectus est. Sua-debant autem multi regi, ut terrestri itinere per TurciamAsiam minorem intraret et ipsam Turciam caperet, siquidemanno praeterito Tartari ipsam Turciam devaslaverant et de-bilitaverant ita, quod si rex per eam transivisset, sine