Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
308
Einzelbild herunterladen
 

308

Denique Papa ultra summam excommunicationis latam contraeum ordinavit , ut rex Jerusalem Johannes, qui tunc inLombardia erat, cum exercitu ecclesiae armato in regnumApuliae intraret ct homines ad sui favorem inclinaret adrebellandum imperatori. Unde Johannes multas civitates etloca Apuliae cepit. Quod ut imperator percepit, praefectum inJerusalem ct in regno dereliquit suum sinisallum et inApuliam rediit ct recuperavit perdita.

Porro terrae sanctae praefectus sinisallus concitabatmulta mala contra Christianos et eorum castra expugnabat,et quia ipse gubernare non potuit, ea Sarracenis dedit ct itapropter dissensiones ipse sinisallus superatus interiit ettotum regnum Jcrosolymitanum in potestatem Sarracenorumrevenit.

Videns autem Papa terrae sanctae negotium pejoratum eximperatoris ficta concordia, convocavit fratres Praedicatores etMinores injungens eis crucis praedicationem per occidentempro terrae sanctae subsidio.

Collecto ergo maximo exercitu anno Domini 1230. itermarinum adgressi sunt et in Achon applicuerunt. Erant autemin illo exercitu multi nobiles et insignes viri. Cum autemper aliquot dies quievissent iu Achon, deliberaverunt inva-dere aliquam Sarracenorum munitionem. Comes Vorbricaniaesine consilio cum sibi adhaerentibus exivit et expugnatisaliquibus municipiis maximam praedam hominum et animaliumsecum traxit. Hoc videntes caeteri provocati similia attenta-verunt ; igitur ordinatis copiis de mane urbem egredientes etper Palaestinam ambulantes in sabulo tota die et nocte alteradie viderunt, se esse juxta Gazam civitatem, in qua erat tuncmagna Sarracenorum congregatio, qui praescientes nostrorumadventum insidiis positis, cum nostri non timerent, eruperuntet magnam stragem fecerunt in nostrates, ita, ut omnes autoccisi aut capti essent et pauci in Achon revenirent. Intereafrater regis («87 A) Angliac Richardus cum magna comi-tiva superveniens Achon inveniensque turbatum exercitum etconsiderans, se nihil posse agere contra Sarracenos, treugamfecit cum eis per VIII annos.