Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
220
Einzelbild herunterladen
 

220

lanatus dicitur fuisse et luxuriae deditus, ad quae luna praealiis sideribus influit, cum sit naturae humiditatum, ita, utetiam mare redundet vel contrahatur ex lunae motibus. Aliaerationes ex parte legum Machometi assignari possent, ut: Deusindiderat eis lunam supinam habere, quia lex eorum a superisvacua est, sicut luna supina, sine gratia etc. et aversa a sole,semper inanis, tenebrosa et vacua est, et aufert a nobis solisclaritatem, dum inter nos et solem venit, estque instabilissimaplaneta et habet in concentu coeli gravissimum sonum etinter erraticas stellas habet vagum et incertum motum habet-que brevissimum circulum, et bestiis nocturnis provenit. Haecomnia legi et ritui conveniunt Machometi, quae mullam ra-tionem habet a superis, sed aversa a sole Christo manetobscura, conversa autem habet lumen, quia in multis et debeata Virgine magnifica confitetur lex Alcorani. Nominantenim Christum Rucholla, quod idein est, quod verbum Dei,vel spiritus Dei, flatus Dei, anima Dei, quae bene et pie in-terpretata timorosa sunt. Sed et de beata Virgine clara inultafecerunt, ut, quod sit Theothocus, eatnque blasphemantes occi-dunt etc. Insuper lex illa, dum interponitur inter nos etChristum, tpllit evangelicam illis claritatem, in certum modumpeccant, quia in se intricata est, quod ipsi sectatores nonintelligunt, nec rationes intelligent ponitoris et brevissimedurabit. Porro super testudinem, quae Circuit inferius etinfra superiores fenestras, est per circuitum rotunditatis tran-situs, super quem stant eorum Muschcti, et horas dierumliocluumque proclamant, et lampades protensas extra certishoris incendunt, Ilaec omnia ab extra clare et determinatevidi ex nova moschea Soldani, sicut patuit fol. 227 B.

Atrium templi et tota area vel platea vacans undique percircuitum est de candido et polito maniore stratum, et itamundum, quod stans in monte Oliveti et in atrium respiciensputet templum in aqua tranquilla et albida stare. In parteaustrali atrii, ubi finita lapidum stratura est, viridarium deli-ciosum olivis consitum ad nutrimenta lampadum templi (est),quarum ultra septingentae sunt in templo suspensae. Ilaecomnia ab extriuseco oculis meis vidi, sed quale sit interius,non vidi, sed conjecturam probabilem accepi ex dispositione