Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
219
Einzelbild herunterladen
 

219

pars testudinis reclinatur in murum templi, vel super colum-nas, de quibus consurgit templi altitudo. Ab intus enim estcirculus columnarum marmorearum, supra quarum capita re-curvantur arcus per gyrum, et de arcubus est murus per cir-cuitum in altum erectus5 murus autem exterior, columnascingens, habet altitudinem columnarum, a quo, ut dixi, testudorecurvatur super columnas. In muro exteriori per circuitumsunt fenestrae magnae, oblongae, vitreae, sicut in ecclesiis, etspatium inter fenestram et fenestram est tantum, quanta estfenestra, quod spatium est de opere musaico ab extra pretio-sissime depictum, ita quod campus picturae rutilat auro, ipsaautem pictura sunt formae arborum, palmarum et olivarum,et iigurae Chcrubinorum; 11011 enim patiuntur alias imaginesvel sculpturas ad eorum muscheas. Pars vero templi altior,quae de columnis ab intus procedit, in altum sursum erigitur,quasi ex illa iam dicta lata circumferentia cresceret. Ilabetsupra per gyrum fenestram ad fenestram cohaerentem, quaefenestrae tamen sunt breviores, parviores inferioribus. Insummitate habet tectum cameratum plumbo, quod auro quon-dam fuit obductum, sicut optime adhuc potest notari, et inculmine tecti stat luna cornuta, sursum cornua habens, sicutsuper omnes muscheas ponunt. Lunam autem ponunt in sum-mitatibus suarum ecclesiarum et muschearum supinam, inmodum naviculae, cujas una ratio est, quia Mahometistae co-nantur media quadam via incedere, ita, ut nec Christiani, necJudaei videantur, et tamen ab utrisque participent. Judaeiergo cum nihil singulare super suas synagogas (ponant), necetiam templum Salomonis legitur in culmine aliquid habuisse,nisi ipsum culmen; Christiani vero crucem cum gallo exinstitutione prima habent in culminibus suarum ecclesiarum.Ut ergo Sarraceni ab utrisque differant, crucem refutaveruntet gallum retinuerunt in culmine sine cruce. Et quia etiamcum gallo videbantur christianizare, mutaverunt, gallum inlunam cornutam vel supinam : et hoc fuit facile, quia galluserecto collo et cauda stans speciem habet supinae lunae.Ideo etiam in ecclesiis ubi galli sunt, dicunt ipsi esse lunam.Sic in omnibus ritibus fecerunt quasdam mutationes, ut diffe-rant a nobis. Alia ratio est ex parte Machometi, qui lotus