Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
221
Einzelbild herunterladen
 

221

cxtrinseca templi et ex aliis muscheis, in quibus fui. Abintus enim nullum habet (B) sanctuarium suarum reliquiarum,in quo aut sacramenta aliqua aut reliquiae sint reconditae, cumncc reliquias nec sacramenta habeant. Legi tamen in qua-dam chronica, quod pedes et manus Machomctis ibi sint re-positae et reliquum corpus sit a porcis devoratum. In illoprofano templo nullum est altare, nulla imago nec picta nccsculpta, nulla sunt ibi lignea sedilia, nec scamna, nec stallae,sed totum pavimentum vario et polito marmore stratum ubiquepatet, et parietes sicut extra sic et intus opere gracco suntornati, ita quod totus circuitus templi per parietes est vacuus,et nihil penitus est intus, nisi quod lampades de sursumsuspensae ex testudine dependent ardentes. Dicunt tamenquidam, in medio templi rupem super pavimentum e terraconsurgere ferro undique cancellatum, cui nullus Sarraceno-rum aut infidelium aliquatenus audet vel praesumit appro-pinquare. Veniunt tamen et peregrinantur a longinquispartibus rupem illam devote visitare et videre cupientes , etpropter hanc rupem etiam templum ipsum in vulgari locu-tione rupem sanctam nominant. Multa etiam magnalia superrupem illam dicunt esse facta, inprimis namque Melchisedechsuper eam panem obtulit et vinum, Genes. XIV. Et Jacobpatriarcha ibi dormivit, rupem lianc sub capite habens, etab ea vidit scalam in somniis, cujus summitas coelum tange-bat, et Angelos descendentes et ascendentes vidit camquemane oleo inunxit, Genes. 28. David etiam Angelum superrupem illain stare vidit cum evaginato gladio, ut habetur1. Paralip. XXII. Insuper quum sacerdotes ponebantsuper rupem illam holocausta, mox ignis divinus descenditet apposita consumsit. Dicunt etiam, quod Jeremias prophetaexcidium videns civitatis et templi in hanc rupem conclusitarcam Domini, quae se mirabiliter operuit et arcam absorb-sit. Ilinc ipsi arbitrantur, arcam eandem adhuc ibi manereinclusam. Super rupem illam Christus fuit oblatus die XL.,quum Simeon accepit eum in ulnas suas , Lucae II. DominusJesus duodecennis sedit super rupem illam in medio doctorum,Lucae II. Et cum XXX esset annorum, super rupem illamsedens frequenter praedicavit. Haec Sarraceni de rupe illa