218
si templum hoc constructum non fuisset, numquam ChristianiJerusalem et suum templum amisissent; quia tanto zeloSarraceni hoc templum zelant, ut eo stante Christiani pacemnon habeant in Jerusalem; ideo melius esset a fundamentisid evellere, quam Christi nomini consecrare, ut frequentiusfactum fuit. De cruce praedicta habes intra . ..; de templosequitur. Structuram ergo illam intra modicum tempusperfecit et multis possessionibus dotavit. Et hoc templumstat hodie in loco ultra annos octingentos, et numquam de-structum fuit ab aliquo, sed primo Sarracenorum oratoriumfuit, postquam autem Christiani dominari in terra sancta ite-rum coeperunt, ipsum templum Christo dedicaverunt; quodpotius debuissent comminuisse et in nihilum reduxisse, cumsit ecclesia perditionis Jerusalem. Sed rursum etiam Sarra-ceni civitatem capientes templum ipsum in usum sui cultusreduxerunt, et ita aliquoties nunc in illorum nunc in istorummanibus templum praedictum pervenit, et hodie Sarraceni ip-sum in maximo habent honore, ut patebit. Et ita, postquamtemplum hoc a paganis est constructum, quamvis saepe inlibellulis legerim, a sancta Helena fuisse aedificatum, quodtamen templum hoc (360 A) mihi curiosius inspicienti nonvidebatur, cum illud omnino sit paganico modo factum, necformam habeat ecclesiae Christianae, nam ipsum principaleostium praebet introitum ab oriente, quod non vidi in eccle-siis Christi.
Templum Domini modernum tale est, ut liic subjicitur.
Templum Domini in area Arnan Jebusaei, in qua Salo-mon domum Domini aedificavit, ab Hamor Sarraccno, regeAegypti constructum antiquo illo Salomonis famosissimoimpar quidem structura, quod pagani nominant Halachibis,Christiani docti nuncupant Bethel, vulgares et indocti templumSalomonis, est domus inclita et pretiosissima, grandis et ro-tunda in modum turris magnae et latae; per circuitum verorotunditatis super terram est alius murus circumiens totumtemplum, inter quem et templum est grande spatium, et illemurus sustentat testudinem per circuitum ab una parte, alia