Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
212
Einzelbild herunterladen
 

cavatur, ct ipsum Domini nomen nubis operimento ita ce-latum est, ut externe nec locum quis cognoscere queat, necipsum nomen legere usque in hunc diem ct usque in finem,nec aliquis arcam educere poterit, nisi Moyses et Aaron. Dehis habetur 2 . Maccab. II. et in Spec hist, in libro Tobiae antefinem. Translata autem arca Domini, quae erat gloria templi,venit Nabucliodonosor et cepit Jerusalem et Sedechiam regem,et combussit eam cum templo Domini, ut habetur 4. Reg. IV.,ct populum terrae transtulit in Babylonem. Et stetit locuscivitatis et templi desertus LXX annis usque ad tempusDarii, regis Persarum, qui indulsit Judaeis reaedificare templum,et sub Cyro rege consummatum fuit opus in XLVI annis, uthabetur Job, II. Hoc autem templum secundum non fuit simileprimo in pretiositate; ideo Judaei, qui primum templum vide-rant, flebant, ut habetur Esdrae III. lacta sunt autemfundamenta sub principibus Sorobabel ct Salatiel, ante nativi-tatem Domini DXV annis.

Hoc templum, quamvis saepe fuerit spoliatum et profa-natum per gentes, et lignea aedificia incensa, mansit tamenintegrum usque ad aurea tempora Domini nostri Jesu Christi,qui in eo et mira praedicavit, et stupenda gessit, ut sacraEvangelii tradit historia. Quod hoc templum solemne fueritelevatum magnis aedificiis patet ex Evangelio Marci XIII. exverbis Domini; mansit autem templum post passionem ChristiXLII annis. ■ Et totum tempus a secundo anno Darii, regisPersarum, quo fundatum fuit templum, usque (ad) destructio-nem ejus per Titum, computatur DXC annis. A fundatione verotempli Salomonis usque ad ultimam desolationem per Titumperfluxerunt anni MCII.

De computatione annorum: nempe ab Adam usque addiluvium MMCCXLII. fluxerunt. A diluvio ad Abrahamanni nonginti XLII. Ab Abrahamo usque Mosen, qui eduxitIsrael de Aegypto, computantur anni quingenti. A Mose adSalomonem ct primam aedificationem templi anni CCCCLXXII.A Salomone usque ad restaurationem templi sub Dario, anniquingenti XII. A Dario usque ad praedicationem Christi annoXV. Tiberii Caesaris sunt anni quingenti XLVIII. Omnes