211
permittitur capellas erigere, sacrificare, ctMissas legere? Di-cendum, quod hoc idcirco factum est, ut ostenderetur, quodcultus veleris legis corporalis nou erat Deo per se acceptus,ex opere operato, et ideo compescebatur, ne ubique offerrent,sed tautum ibi. Cultus autem novae legis, in cujus sacrificiospiritualis gratia continetur, est secundum se Deo acceptus,ex opere operato et ex opere operante. Ideo multiplicatioecclesiarum, altarium et sacrificiorum in nova lege accep-tantur, etc.
(25§A) Igitur Salomon quarto anno regni sui templum illudtoto orbe celeberrimum aedificare coepit et VIII annis complevit,ut dicitur 2. Paralip. II. Aedificabatur autem hoc templumanno a mundi constitutione 4169, a nativitate autem Christifutura 1033, ab egressu filiorum Israel de Aegypto anno 1480.Erat autem templi illius longitudo cubitorum geometricorumLX, latitudo XX, altitudo CXX. Ejus intrinsecus totumlaminis aureis inaurari fecit, ct pavimentum pretioso marmorestrari. Altare quoque aeneum cubitorum XX longitudinis ineo fabricatum fuit. De hoc templo vide pulchra in Cusa de ... [?]1. 9. c. 4.
Vasa ad templi cultum necessaria ex auro pretiosissimofuerunt confecta. Intulit praeterea Salomon aurum ct argentummultum, quod David devoverat. Et peractis rite omnibus illudceleberrimo ritu Domino dedicavit, inferens in id arcam te-stamenti Domini, in qua duae tantum tabulae testamenti erant,et urnam habentem Manna, et virgam Aaron. Et deincepssolum licebat ibi sacrificare in hoc templo, quamvis populuslongo post tempore sacrificaret in excelsis, de quo pluriesreprehenduntur reges Jerusalem, quod stante templo excelsanon abstulerunt. Porro evolutis 442 annis a constructionetempli videns Jeremias propheta, imminere finem templi, tulitex eo arcam foederis, et transtulit eam trans Jordanem invallem sub montem Abyrim, quae dicitur Galmoab, sicut dictumest fol. 243 B, et precibus eam absorberi fecit in petra, petramvero digito designans impressit Dei nomen tetragrammaton,et factum est sigillum in similitudine sculpturae, quae ferro
14*