Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
213
Einzelbild herunterladen
 

213

anni usque ad praedicationem Christi quinque milia CCXVIIIsunt. Ysidorus autem dicit, cessante Judaeorum regno et sacer-dotio nascitur Christus in Bethlehem anno XLII Caesaris Augusti,cui adrestabant XV anni, si regnavit LVII annis. Post cumregnavit Tiberius annos XXIII et ejus XV. anno Christus bap-tizatus est, cum esset XXX annorum; et anno Tiberii XIX.Christus crucifixus est. Ambrosius dicit: ab orbe condito usquead Jerusalem conditam anni sunt 4484; ab urbe condita vero,Roma, usque ad nativitatem Christi anni sunt septingentiquindecim.

Titus vero obsidens Jerusalem primo templum incenditet deinde lotam civitatem combussit, et muros templi funditusevertit monteinque ejus, in quo stabat, abradi fecit et perpraeceps in torrentem Cedron projici mandavit, fossata com-planavit, coaequans terrae, ut patet de bello judaico Libr. VII.Cap, 16. et alibi saepius.

(B) Josephus dicit, in illa civitatis exterminatione Judaeo-rum undecies centena millia fame et gladio periisse et aliacentum millia captivorum publice venundata, quia civitas plenaJudaeis fuit, qui ad paschalem solemnitatem celebrandam con-fluxerant; nec aliquis Christianus his calamitatibus aderat,omnia ut dicit Eusebius Caesariensis in Ecclesiastica HistoriaL. III. C. IV. in fine. Ecclesia, quae in Jerusalem fueratcongregata, responso a Domino accepto emigrare jubetur ettransire ad oppidum quoddam, Pellam nomine, de quo suprafol. 244 B., trans Jordanem, quo ablatis ex urbe sanctis etjustis viris vindictae coelesti fieret locus tam de urbe sacri-lega, quam de populo impio per excidium patriae eversio-nemque sumendae. Cum autem Romani ab urbe Jerusalemad solum deductae recessissent, Judaei, qui fuerant in abditisabsconditi, reversi sunt in locum et tuguria erigentes, in quibushabitarent, in loco, ubi templum steterat, oratorium construxe-runt humile. Sed et ecclesia de Pella ad locum rediit gratiaDeo serviendi. Iudaei etiam nondum calamitatibus satis fractiseditiones concitabant, quibus fideles et gentiles ibi habitantescottidie perturbabant, erant enim siccarii crudelissimi, et jamad terram prostratam et in sanguine tabefactam Jerusalemnovo cruorc perfundebant. Et sub his malis stetit locus