210
Salomoni filio suo commisit in eodem loco aedificare templum.De his habes 2. Reg. XXIV. et I. paralip. XXI. et manife-stius 2. Paral. III.
Sed hic incidit quaestio, quamvis extra propositum evaga-tor» nostri, et est illa: quare Dominus locum illum nonnoininatim expressit, ut, sicut dixit: perges ad locum, quemDominus elegerit, et ibi offeres; dixisset: perges in Jerusalemad montem Moria, quem elegit ad sacrificia. Respondeo, hocfactum est propter tria. Primo, ne gentes appropriarent sibilocum. Nam si fuisset auditum in gentibus nomen loci, statimibi templa et fana construxissent, nec dubium, si Jcbusacusarcam suam scivisset esse a Domino coeli nominatiin electam,eam nullatenus ipsi David vendidisset, vel si vendere voluis-set, non nisi pro maxima auri summa eam dedisset. Secundo,ne gentes incredulae et infideles locum hunc magis dehone-starent et in Dei contemluin foedarent. Tertio, et ratiomelior, ne filii Israel pro loco illo certarent et quaelibettribus conaretur sortem habere in termino illius loci et prop-ter hoc contentiones facerent in terrae divisione. Josua enim,distributor terrae sanctae, si locum electum scivisset, nequa-quam possessionem in monte Ephraim accepisset, sed montemSyon, cui adhaeret mons templi, pro se elegisset. Et sisuis temporibus canium illum audivisset psalmisticum: RepulitDominus tabernaculum Sylon et tribum Ephraim non elegit, sedelegit tribum Juda, montem Syon, quem dilexit, non utique fecissetpartem suam deteriorem eligendo, quem Dominus repulit. Si ergolocus expressus nomine fuisset, intolerabilis contentio in tri-bubus exorta fuisset, et si non pro loco, tamen pro vicinitateloci, sicut videmus, quod homines libentius morantur in do-mibus prope ecclesiam, ut sine labore et fatigatione ad eamtranseant. Nec tribus Ruben, Gad et dimidia Mauassiselegissent possessionem trans Jordanem, si distantiam tantaminter se et templum aedificandum scivissent. Et ideo nonfuit locus demonstratus, nec templum aedificatum, quousqueesset rex potens, qui posset litigia compescere, et remotioresad visitationem templi compellere etc. Aliud dubium incidit:quare in Veteri Testamento non fuit nisi ille unicus locusdesignatus pro templo et sacrificiis, et in Novo in omni angulo