209
fatuitatibus. Sed est hic circa finem considerandum, quodsicut non propter locum gentem, sed propter gentem locumelegit Dominus, ut dicitur 2 Maccab. V.; sic non proptercivitatem templum, sed propter templum civitatem elegitDominus. Idcirco nunc dc templis agendum erit.
De templo Domini, quod dicitur Salomonis etHalacliibis et Bethel.
Civitas Jerusalem gloriosa et sancta est ex templis, dequibus etiam redditur major in magna quantitate. Sublatis etiamex ea duobus templis cum attinentibus capellis et muschheis,nihil remaneret nisi vile oppidum, quod etiam in nostris civi-tatibus est. Tollantur ecclesiae, monasteria et capellae cumattinentiis de Colonia, remanebit civitas parva. Sic et Vene-tiis: si tollerentur monasteria et ecclesiae, non magnumremaneret oppidum.
De templis ergo Hierosolymitanis locuturus primo devetustiori erit dicendum. Scimus ex sacris litteris, quod cumDominus terram Canaan promitteret patribus nostris, insinua-vit, esse in terra illa locum quendam pro templo et sacrificiis,quem electurus sit, et eis fK) suo tempore demonstraturuseum sit. Unde Deuter. XII.: Cum ingressi fueritis terram,quam Dominus dabit vobis, subvertite omnia idola de cunctislocis. Vos autem non facietis in cunctis locis altaria et sacri-ficia, sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester, utnomen suum ibi habitet, et veniatis et offeratis in illoholocausta et vota vestra. Cave, ne offeras holocaustatua in omni loco, sed tantum in eo, quem elegerit Dominus,ad illum perges cum primitiis et decimis tuis, et ibi confite-beris coram Domino Deo tuo. Haec ibi. Ubi autem locusille esset, Dominus non demonstravit usque ad David regem,cui per Angelum demonstrata fuit area Arnan Jebusaei in monteMorija. Hic Arnan erat gentilis Jebusaeus, dives, et mag-nam partem civitatis possidebat, David ergo aream demon-stratam sibi emit ab eo et altare ibi jussu Angeli erexit et
14