Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
188
Einzelbild herunterladen
 

188

impressa. His visis reingressi sumus ecclesiam ad umbram,(B) et protulerunt duo illi monachi catenam unam, quam dixe-runt esse illam, cum qua S. Georius vinctus tentus fuerat.Hanc catenam deosculati sumus, eaque colla nostra cinximusprae devotione. Sed et ipsi Sarraceni eam plurimum vene-rantur, sicut et vestigia eqni in rupe, et nonnumquam adtactum illius catenae infirmi restituuntur sanitati apud Sarra-cenos. Miro etenim modo omnes orientales S. veneranturGeorium prae ceteris sanctis, et in ejus honorem sunt quasiomnes ecclesiae schismaticorum consecratae. Deinde portave-runt nobis duo monachi illi paximacios et aquam et salem, etfecimus collationem cum eis, et libenter communicassent nobisomnia, quae habere potuissent, quamvis schismatici essent.Comedimus ergo et bibimus in ecclesia illa et bene refrigeratifuimus, et quasi duabus horis ibi mansimus et monasteriiruinas diligentius lustravimus.

De aqua, in qua eunuchus fuit baptizatus.

A loco illo nos consequenter movimus, et in progressuad clivum quendam venimus, de quo aquae vivae in pluribuslocis emanabant, quod tamen rarum est in terris orientalium.Supra in alto vidimus ruinas rupti castri, quod antiquitusdicebatur Bethsura, et erat firmissimum fortalitiuin, de quodixi fol. 189 B. De quo contra vallem fertilissimam processi-mus non remote a domo Zachariae, de quo dictum est folioubi supra. In illa valle vidimus multa domicilia et hortorumviridaria, consita ficulneis, vitibus et olivis. Tandem autempervenimus ad ripam viventium aquarum, quae de saltu erum-punt et per viam cum impetu in vallem decurrunt. Ascendi-mus ergo per viam usque ad locum, ubi emanant, et ibi in-venimus ruinas magnas destructae ecclesiae, quae temporeChristianorum ibi stetit. Est enim ibi locus ille, ubi Philippusbaptizavit Aethiopem, eunuchum Candacis reginae, ut habeturActor. 8. Erat enim Caudacc regina Aethiopiae, quod regnumnon nisi per foeminas regebatur, et omnes reginae dicebanturCaudace, sicut omnes reges Aegypti dicebantur Pharaones,et omnes Romanorum imperatores dicebantur Caesarcs. Sunt,