Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
187
Einzelbild herunterladen
 

187

turbarent, singulariter tamen de mo timor erat, quia solusperegrinus eram et cruce signatus, et sine salvo conductu.Nullus tamen se movit contra nos, sed cuin pace super mar-gines trium piscinarum ascendimus. Demum derelictis pisci-nis convenimus nos ad dextram, et sursum per clivum ascen-dimus et in campestrem regionem venimus plenam agris, inquibus triticum hoc anno messum fuerat. In illo campo intersepes occurrit nobis unus vagus Arabs cum spatha et lanceaet in via se nobis opposuit prohibens nos transire, quousquepedagium sibi debitum solveremus. Dicunt enim Arabes, quodomnes viatores sint eorum debitores et quod omnes teneanturad solvendum stipendia. Unus autem de fratribus mecumexistentibus dixit sibi lingua arabica, quod essemus paupereset nulli debitores. Ille autem Arabs digito me demonstransdixit: etsi vos duo estis pauperes, ille tamen cum cruce estperegrinus et hospes patriae et tenetur mihi ad pedagiumsolvendum. Et hoc dicto accurrit ad me, et arripuit frenumaselli mei, cogere me volens ad solvendum. Sed frater illeatrociter contendebat cum eo et minabatur sibi, si me citiusdimittere nollet, in vallem descendere vellet ad dominos operumpraefectos et contra eum querimonias facere. IIoc ut audivitArabs, dimisit nie et fugit a nobis. Porro in medio campovidimus unam ecclesiam, ad quam properavimus, et est eccle-sia sancti Georii martyris. . Ingressi autem ecclesiam in eaorationes fudimus, et indulgentias septennes ( 7 ) accepimus.Ad latus ecclesiae hujus quondam fuit pulchrum et grandemonasterium Cologcrorum, sed modo est destructum usque adparvum tugurium, quod ecclesiae adhaeret, in quo duo deguntmonachi graeci. In hoc loco fuit sanctus Georius martyr etmiles captus et catenatus pro fide Christi 5 venerat enim doCappadocia in Syriam, ubi draconem interfecit juxta Barutumet de illo loco huc in Judaeam profectus est ihique captus,et inde in Lyddam ductus, ubi martyrio fuit consümtus, utpatet supra fol. 84 B. Juxta ecclesiam est locus petrosus, ubirupes durissima et lata jacet, in qua ostenderunt nobis duoilli monachi impressa equi vestigia, ac si petra aliquando mollisfuisset et equi transeuntis vestigia recepisset. Dicunt autem,quod illa vestigia sint per equum S. Georii miraculose saxo