Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
189
Einzelbild herunterladen
 

189

qui dicunt, eam reginam Aegypti et Arabiae fuisse, quiadeficientibus Pharaonibus regibus Aegypti successerunt Can-daces, ut habet Boccacius de claris mulieribus Cap. 41. Eratautem regina illa focmiua devota, et misit suum eunuchumaethiopem, custodem omnium thesaurorum suorum, cum multismuneribus et donariis ad templum in Jerusalem, ut ibi ado-raret et dona offerret. Quo facto in currum descendit, utad propria remearet, et tam sedulus ad divina fuit, ut etiamsedens in curru prophetias legeret. Quem jussu SpiritusS. accessit Philippus eum que instruxit et in loco hoc bapli-zavit. In hoc ergo loco genu fleximus, et orationibus dictisindulgentias recepimus(f). Deinde ad fontem sedimus et ea, quaede Bethlehem tuleramus, de sacculis produximus, et comedimuspanes et bibimus aquam, quae clara, frigida, recens et sanaerat. Est autem fons adeo celebris, quod usque ad eum di-vites et honesti de Jerusalem equitant pro solatio et refrigerio.Sic ergo nobis sedentibus juxta fontem mulli Sarraccni per-transierunt, quia via publica ibi (251 A) descendit in Gazam,i. e. in Africam, ut dicit Glossa et Magister in Spcc. Histor.Nec tamen aliqua injuria aut molestia nobis fuit illata aquocumque. Illis autem, qui juxta fontem substiterunt et bi-berunt, dedimus de nostris panibus, et sederunt nobiscum quamplurcs Sarraccni. Tandem venit quidam cum sporta plena op-timis et dulcissimis botris, et nos ei exhibuimus saccos nostroscum panibus, quae commutatio fuit sibi gratissima, et itamanducavimus et bibimus simul in loco et usque ad solisdeclinationem simul ibi mansimus. De hoc loco dicit Bedasuper Actus Apostolorum: Bethsaro vel Belhsura in terraJuda euntibus ab Ilelia Hebron, i. e. a Jerusalem in Ebron,XX. lapide, juxta quem est fons ad radices montis, ebulliensab eodem, in quo gignitur, absorbetur humo, in quo Philippusbaplizavit eunuchum. Cum ergo bene in illo loco recreatifuissemus, bestias adseendimus, et festini contra Jerusalemproperavimus, quia sperabamus, eodem sero nos ingressurosin dominicum scpulchrum; nisi enim illa spes fuisset, in Beth-lehem cum fratribus per aliquot dies mansissemus, vel noctemin deserto S. Johannis Baptistae fecissemus. De quo dictumest supra fol. 192 A., quod valde libenter fecissemus. Nam