Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
133
Einzelbild herunterladen
 

133

ferocium armatorum invenissent, nec fuit, qui aliquam tangereausus esset, sed eas intactas de monasterio et civitate repu-lerunt, quae cum aliis Christianis expulsis in partes fideliumnavigaverunt, reportantes praeclarum et perenne testimoniumsuae castissimae et illibatae fidei. Sic, sic decus servaturfoemineum, virginitatis thesaurus custoditur, pudicitiae cordistestimonium redditur, et profecto monstratur, quomodo nonsatis sit ad cordis sinceritatem testandam lacrymis et querelisse violentiam passuram dicere, nisi quis in vindictam egregioprocedat opere. IIoc Lucretiam urbicam pudicitiae ducemfecisse veterum commendant historiae, quae se ipsam jugula-vit in testimonium pudicitiae. Sic et Hyppo, mulier graecaa piratis capta, eo quod spectabili pulchritudine polleret, quaeinter consilia praedonum suae pudicitiae contraria cum cerneret,se non posse decus castitatis servare, nisi per mortem, nonexspectata violentia in undas se praecipitem dedit, ut sublatavita pudicitia servaretur. Sic conjux Trigigantis, quae inergastulo posita et catena ligata militem volentem se vio-lare interemit. Sed et Penelope, Ulyssis uxor, arte industriprecantes nobiles suspendit, sicque fidem marito servare stu-duit. Sic Cimbrorum focminae se suosque infantulos laqueiscurruum [suspendentes] vitam sibi extorsere amore pudicitiae.Et Amazones spreto decore, et superata mollitie focmineicorporis, arma inducere, et auream caesariem tegere galea,et latus muniere pharetra, et militari ritu currus et equos ad-scendere, et pro defensione castitatis regibus et tyrannisgravissima bella intulere. Insuper castitatis lilium, Susanna,filia Ilclechiae, uxor Joachim, ad supplicium mortis properavitpotius, quam pudicitiae frenum solveret. Sic S. Brigitta, pul-cherrima, Deum pro deformitate vultus deprecata est, ut pudi-citiam facilius conservaret. Sic et aliae quam plures Christivirgines superata fragilitate sexus duros cruciatus corpori spertulerunt pro castitatis decore. Ilarum autem omniumexemplo monachae nostrae et uunnae, de quibus iam estsermo, informatae pariter et confortatae, nova arte edoctae aSpiritu Sancto, pudicitiae hostes delusere, ita, quod nec senec alios interemerunt, innocentiam tamen nihilo minus con-servarent, et imitandum exemplum post se relinquerent omnibus