132
domus ecclesiam, cum annexo monasterio monialium ordinis S.Benedicti, et erant ditissimae dominae ctiamnunc ultimo,quando capta fuit civitas a Sarracenis, anno Domini 1187. Inipsa autem captione civitatis contigit in hoc monasterio fac-tum perenni memoria dignum, quamvis quidam referant alibifactum fuisse in quodam monasterio S. Clarae. Cum enimjam esset civitas capienda per Sarracenos, et cuncti se adevasionem et vitae suae liberationem disponerent, jussit Ab-batissa pulsare capitulum, omnibusque dominabus congre-gatis dixit: ecce, filiae meae, jam tradenda est civitas
et nos et omnia nostra in manus gentilium Sarracenorum, Ho-mines autem isti, sicut frequenter audivimus, bestiales sunt,et foeminas Christianas repertas sine verecundia foedant etpolluunt, singulariter tamen in virgines Deo dicatas inardes-cunt et furiunt. Nunc ergo si placet integritas, munditia, etcastitas, hoc, quod me videritis facere, facite, et inviolataede manibus istorum vitiosorum evadetis. Et hoc dicto omni-bus sororibus eam intuentibus et mirantibus, quid factura es-set, mox cultrum, quem sub veste texerat, eduxit, et eostatim pectore et vultu intrepido proprium sibi nasum de-truncavit propriis manibus , quod facere etiam egregio-rum virorum corda nutant, et persaepe trepidant animosapectora. Cujus exemplo caeterae molae ad simile processerecertamen. Et si quae adolcscentiores, delicatae et teneres,cruorc viso timore concutiebantur, nec sibi ipsis injiceremanus poterant, prosternebant se ad fortiorum pedes, exhi-bentes eis cultros et nasos extendentes, fletibus maenis roga-baut privari naso, quo vultus speciem retinet, et inimicospudicitiae irritat, ne inquinamenta carnis et spiritus contraherepossent. Omnibus ergo abscissis nasis, confusis facicbus, et(23S A) conspersis cruore stantibus, et lacrimosis vocibusDeum invocantibus, ecce inimici crucis monasterii ostia in-fringunt, et claustra rumpunt, et avidissime in monasteriumirruunt, cum clamore et armorum strepitu, ut effoeminataelibidini, insatiabili cupiditati et crudelitati bcstiali operamdarent. Et ingressi ecclesiam invenerunt athletas Christi insuo ordine stantes in Dei servitio. Quas ut viderunt sanguineaspersas et mutilatas, conterriti stabant, ac si exercitum