134
religiosis. Si placet pulchra de praeclaris gentilium mulieribuslegere, vid. Hicronym. in epistola ad Geruntiam, quae ha-betur Vol. II. lib. 3. Tract. 7. fol. 194. Sexta die, quae esttransfigurationis Domini, in aurora convenimus in monte Syon,media autem pars fratrum montis Syon ascenderunt nobiscumin montem Oliveti et ecclesiam ascensionis Domini, cum cali-cibus et paramentis, et ibi solenniter Missam cantavimus detransfiguratione Domini, ac si fuissemus (in) Thabor. Aderantautem Officio nostro multi Christiani orientales, (B) quia diemtransfigurationis Domini inter maximas solennilates venerantur.Unde quasi omnes ecclesias suas consecrant in honorem S.Sophiae, i. e. transfigurationis Domini. Et sicut nos depingifacimus in ecclesiis nostris Crucifixum, et extremum judicium,sic in ecclesiis orientalium principalis pictura est transfiguratioDomini cum Moyse etHelia, et tribus apostolis in terra jacen-tibus. Finitis Missis circuivimus ipsam ecclesiam, et supraipsam quanto poteramus ascendimus ad circumspiciendum 5 deea enim est respectus in mare mortuum et longe lateque perterram sanctam. Porro in ipsa ecclesia stant columnae mar-moreae politae, inter quas est una, quam orientales Christianibrachiis circumplexabantur cum risu, et omnes tentabant, sidigitis unius manus contingere possent digitos manus alterius,Nisi enim homo habeat longiores digitos, non potest manummanu amplexando tangere, putant autem illi superstitiosiorientales, quod ille, qui id facere potest, sit magis fortuna-tus, et quod sit signum cujusdam magni boni. Diu steti inloco et eorum phantasias consideravi. Post eos etiam nosoccidentales jocando lusimus, mensurantes columnam, et di-recte potui extremitates longiorum duorum digitorum conjun-gere, cum forti tamen complexu et pressura. De illa ecclesiavide fol. 148 A.
Post haec gyravimus montem sanctum et loca ejus sanctavisitavimus, et ingressi urbem per portam S. Stephani addomum Pilati deosculandam accessimus. Dum autem intelle-xissemus, patronum domus non esse in civitate, pulsavimus,et intromissi per ejus filias locum martyrii Christi visitavimus.Si enim praesens homo fuisset, nequaquam nos intromisisset,et ad hoc nec prece nec pretio induci poterat. Filiae tamen