Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
131
Einzelbild herunterladen
 

131

qui protensa manu deorsum omnes nos ad se successiveeduxit. Circuivimus ergo ambitum, et cellas superius et in-ferius vidimus de pulchris aedificiis, fuerat enim in temporeChristianorum monasterium monialium ordinis S. Benedicti.Ingressi autem ecclesiam, quae nunc est muschea, eam dili-gentius perspeximus, et notavimus, eam ecclesiam ornatam etpulchram fuisse, parietes enim depicti fuerant, sed Sarracenipicturas calce deleverunt et dealbaverunt, in pluribus tamenlocis calx decidit, et iterum Christianorum picturae videntur.Porro historia conceptionis et nativitatis beatae Virginis Mariaefuit ibi depicta, quomodo Joachim propter sterilitatem detcinplo fuit repulsus, et quomodo cum suis pastoribus in de-serto deguit, et quomodo ibi sibi angelus apparuit , et quo-modo sub porta aurea in amplexus suae uxoris ruit, et quo-modo Anna Mariam genuit. De illa pictura legi in quodamperegrinali, quod Sarraceni eam de Machomelo suo exponant.Unde fuit quaedam vetula, habitans juxta illam ecclesiamsarraccnicam, quae magnis (B) fletibus solebat hominibusexponere picturam de Machometi vita, et de ejus paradiso, etcarnaliter omnia interpretabatur. Haec omnia cum vidissemus,de ecclesia exivimus dolentes, quod tam pulchra ecclesia ettam egregium monasterium in tam sanctissimo loco est inSarracenorum usu.

Porro ante ecclesiam stat una arbor magna et antiquis-sima, quam dicunt fuisse plantatam a beatissima VirgineMaria, dum adhuc esset infantula, sub cura parentum, quihic in hoc loco creduntur habitasse; licet enim Joachim et Annamultis annis deguerint inNazaretlq tamen quando beatissiinaVirgoMaria concipienda et parienda fuit, migraverunt ex instinctuSpiritus S. a Galilaea in Judaeam in Jerusalem, ut ibidies suos clauderent in Dei servitio, juxta templum Domini,ignorantes, ad quantum mysterium Deus eos sine fructu ser-varet. Venientes autem a Nazareth in Jerusalem emeruntdomum prope templum super piscinam probaticam, in quaconcepta est et nata beata Virgo Maria, testaute Damasceno,qui sic dicit; parturitur autem Virgo Maria in probatica Joa-chim domo, nam piscina probatica juxta est. Successu autemtemporis aedificaverunt Christiani ad locum illius sanctae

9 *