130
visitare locum. Sic ergo (5B30 A) vir a nobis recessit.Vespere facto exspectavimus quasi usque ad solis occasum,aestimantes, quod vir nobis illusisset. Sed ecce, filius ejusAbre, forte XIX annorum, venit cum uno famulo ad nos inmontem Syon et duxit nos per vicos occultos Jerusalem us-que ad portam Ephraim, quae est porta S. Stephani, et adecclesiam, quae iam est Mamcria, venimus. Qua reseratamuscheam ingressi sumus et de ecclesia in ambitum transi-vimus. Ad latus autem ecclesiae est una fenestra super ter-ram, sicut fenestrae habitaculorum, in quibus operantur tex-tores, vel sicut sunt fenestrae cellariorum, per quas lumenet aer ingreditur. Et per illam fenestram est ingressus adlocum nativitatis beatae Virginis, quia ostium cryptae, quoderat in ecclesia, obstruxerunt infideles, quia de loco illo nullaest eis cura. Unus ergo peregrinus pedibus primo intromissisin fenestram deorsum in .cryptam-se dimisit, qui inferius stetit,et singulis pro scala fuit; habuit enim manus erectas ad pa-rietem, et descendere volens primo pedes posuit super suasmanus, et inde alium pedem super caput, vel humeros ejus,et de humeris resiliebant in terram, et ita omnes super illumperegrinum, qui erat miles insignis genere, descendimus inlocum, et accensis candelis, quia tenebrosum erat, circuireincepimus. Venimus autem in unum specum, in quo dicuntprimo fuisse sepultos Joachim et Annam, parentes beataeVirginis Mariae. Deinde progressi in aliam subterraneam ca-pellam venimus latiorem, quae quondam erat pulchre depicta,et ibi creditur esse beatissima Virgo Maria nata. Incepimusautem ibi jocundis vocibus cantare carmina de nativitate bea-tae Virginis, signata in processionali terrae sanctae, et indul-gentias (yy) plenariae remissionis accepimus, et terram juxtamorem peregrinorum deosculati sumus. Sub choro ecclesiaeest locus ille sanctus, ubi fuit triclinium, in quo genuit Annabeatam Virginem Mariam, sicut locus nativitatis Christi estsub choro ecclesiae bethlehemitanae, in confutationem menda-cissimi Alchorani, qui ponit, ipsam Virginem Mariam natamin Aegypto, et esso filiam Mirjam, sororis Aarou, ut patetsupra fol. 140 B. Viso ergo loco, iterum unus peregrinusper alios adjutus per fenestram sursum in ambitum ascendit,