Sed cum paululum stetissemus, visum paulatim recepimus etgrandia aedificia arcuato opere facta vidimus. Nam ibi erantVIII ordines columnarum, testudines sustentantes et superioraaedificia, quae oliin erant superaedificata, jam vero superiusest viridarium olivarum ad latus templi. Dicunt autem Judaeiet Sarraceni, quod illa subterranea habitacula fuerint equorumSalomonis stabula; sed melius est dicere, quod ibi fuerintNelhota, hoc est pigmentaria et apotheca aromatum, ut suprapatuit (229 A). Huc enim reposuit aromata illa pretiosissima,quae regina Saba attulit, ut habetur 3. Reg. X. Nec credendumest, quod rex Salomon bestias locaverit in nobilissima domo,de qua mirabatur Sibylla Saba, praesertim cum esset propetemplum, in cujus irreverentiam cessisset equorum stabulatio,sed alibi pro curribus et equis et equitibus habitacula construifecit, ut habetur 3. Reg. IX.
Porro sub testudinibus illis erant multi cumuli lapidumerecti in altum, de quibus Judaeus ille, qui nos in locum dux-erat, dixit nobis, quod ipsi Judaei erigunt istos cumulos adpraeoccupandum locum : sperant enim, se terram sanctam citiusrehabituros, et ideo peregrini eorum, qui de longinquis terrisveniunt, loca praeripiunt, in quibus post eorum reditum habi-tare se sperant. Superius in uno loco testudinis est grandeforamen et ruptura, per quam Sarraceni purgamenta templi etatrii injiciunt. Cum magno timore ibi fuimus, quia si Sarra-ceni nos ibi invenissent, male profecto nos tractassent. Sitimorem non habuissemus, per immunditias potuissemus intempli atrium adseendisse. Igitur visis his, quae dicta sunt,exivimus per foramen, per quod intravimus, et montem Moria,qui est mons templi, gyravimus, et sursum usque ad angulum,in quo murus orientalis cum australi nectitur, per clivumadseendimus ad murum civitatis sanctae. In illo muro vidimusmajores et longiores lapides, quam unquam viderim in aliquocivitatis muro. Non tamen erant adeo egregia saxa, sicutJosephus memorat habuisse murum Jerusalem, quae XXcubitorum longa et X lata erant, lib. VI. c. 8. Respicitautem murus ille vallem Josaphat et torrentem Cedron, eregione montis Oliveti. Porro in illo muro a terra sursum in