Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
128
Einzelbild herunterladen
 

128

altitudinem VI cubitorum est immuratus Iapis, quasi pars fuis-set columnae marmoreae, quae partim muro est inserta etpartim a muro exit, extenta extra, ita, quod liomo superiusexistens posset super lapidem stare, et dorsum ad murumhabere, vel sedere desuper, sic ut homo sedet in equo cumdependentibus cruribus. De hoc Iapide fabulantur Sarraceni,quod in die judicii, cunctis existentibus in valle Josaphat,veniet Machometus, et sessum accipiet super lapidem illumad judicandum mundum. Et hunc lapidem honorant tamquamtribunal Machometi. Non sunt autem multi anni elapsi, quodquidam propheta pseudo Sarracenorum venit in Jerusalem,quem omnes tanquam sanctum Dei honorabant 5 hic quodamdie convocavit populum de civitate ad locum illum, dicens:quod vellet cis gestus et verba dicere et modum mundi di-judicandi monstrare, quem Machometus in extremo judicio cumSarraccnis esset habiturus. Dum autem cuncti in clivo sta-rent, ut viderent et audirent judicii formam, ascendit diabolicusille sanctus per scalam super lapidem, sedit que dorsum habensad murum, et vultum ad populum infra stantem, et prophetarecoepit. In loquendo autem, dum magis se movere inciperet,et lubricitatcm politi lapidis non attenderet, ecce, subito incli-natus ad latus deorsum corruit et confractis cervicibus ettoto corpore dissoluto exspiravit, et populus fatuus confususin civitatem et loca sua rediit, et ita contra suam (B) inten-tionem propheta ille falsus vera non verbis sed factis ostendit.In hoc enim conveniunt Sarraceni nobiscum, quod creduntfuturum judicium in novissimo die, sed de loco judicii omnesdiscordes sunt. Nam Sarraceni in Jerusalem , in Judaea etPalaestina degentes nobiscum dicunt, quod omnes gentescongregabuntur in valle Josaphat , et ponunt tres judices,Deum, Jesum et Machometum. Deus sedebit in culmine templiDomini; Jesus in summitate montis Oliveti; Machometus,consiliarius utriusque, sedebit supra lapidem praedictum. Sar-raceni autem in Syria, Mesopotamia et Cappadocia dicunt,quod judicium erit in Damasco in culminibus turrium. Sar-raceni Arabes dicunt, quod erit inMecha, ubi sepulchrum estMachometi. Sarraceni de Egypto et Lybia dicunt, quod inChayro erit. Alii dicunt in Constantinopoli. Ita unusquisque