12(5
sentirent, non solum autem anna ad pugnandum, sed ad de-corem et ostentationem regii fastus.
Quamvis autem distinctio fiat 3. Reg. VII. inter domumregis et domum saltus Libani, quidam tamen expositoresdicunt, fuisse unam, sicut et ego credo. Quod autem hicfuerit domus illa regia, satis videtur Scripturae sacrae conso-num, quae frequenter dicit, reges Jerusalem de domo regisadscendisse in templum. Patet Jeremiae . . , quod nonpotest inteliigi de domo et palatio regis montis Syon, in quahabitavit David et Salomon ante templi aedificationem, cummons Syon altior sit templo, a quo fit descensus in templilocum, quamvis et de templi atrio semper fuerit ascensus pergradus in ipsum templum. Sed de illa domo, de qua nuncloquimur, est ascensus aliquantus in templum. Stetimus ergoet murum ingentem mirabamur et colloquebamur de his.
Porro in summitate rupti muri est quidam magnus qua-dratus lapis, semotus a loco sui ordinis, ita quod singularitereminet in cornu muri. Ilunc lapidem, quia jam supremus estet singulariter videtur, fabulantur illum esse Iapidem, de quohabetur psalmo 117. et Matthaei 21.: Lapis, quem repro-baverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Namdicit Nicol, de Lyra, quod in aedificatione templi quidam Iapispluries oblatus fuit manibus aedificantium, et nullibi poteratconvenienter poni, ideo reprobatus fuit. Sed dum murusdeberet muro conjungi per lapidem angularem et capitalem,non est inventus lapis aptior, quam ille reprobatus. Dicitursimiliter de ligno, de trabe ligni sanctae crucis, qui etiamfuit in aedificatione illius domus abjectus, ut patuit fol. 178.
Videtur tamen mihi, quod lapis ille, quamvis fuerit an-gularis, non tamen caput anguli, cum murus multo altior mon-stretur fuisse.
Perspecto muro ab extrinseco ducente nos Judaeo contraipsum murum adseendimus per ruinas usque ad murum, etibi unus de magnis quadris maxima vi avulsus est ex muro,ita, quod foramen est per parietem ad intra in Nethotam.Curvavimus ergo nos, et unus post alium ingressi sumus, etprimo nihil penitus videre poteramus, quia oculorum naturaest, ut post solem umbras intrantibus coeca omnia videantur.