119
occidentalis jungitur muro aquilouari. Ante hunc angulumest quaedam altitudo et terrae tumor, in quo ruinae murorumsunt; ibi etiam quondam stetit turris altissiina, quae dicebaturPhaselus vel Psaefinas Ilippicus, a qua fuit prospectus adutruinque mare, orientale scilicet, quod est mare mortuum,et ad mare occidentale, quod est mare nostrum magnummediterraneum, ut habet Josephus de bello Judaico 1. VI. .cap. 8. De quo tamen miratus sum saepe, cum civitas sanctaad occidentem habeat montana supereminentia civitati.
Ab hoc ergo angulo vertimus nos contra orientem, etsupra fossata processimus. Ibi vidimus magnam partem anti-quorum murorum; fuit enim murus duplicatus, ita quod permedium ejus fuit transitus intra murum, inferius et superius,et rupes, supra quas murus fundatus est, in multis lociserant arte quadratae, supra quas turres steterant. Ab illaenim parte fuit civitas bene munita, quia ibi potest meliusimpugnari (336 A}, unde Saladiuus, rex Egypti, ab illaparte civitatem cepit ultimo de potestate et de mani-bus Christianorum anno 1187. Ulterius in processu ve-nimus ad portam Ephraim vel sancti Stephani, quae estjuxta angulum orientalem, in quo murus aquilonaris jungiturmuro orientali. Porro murus ille orientalis non habet antese fossatum, sed vallem Josaphat, supra quam in alto estdeducius, cl licet sit semita parva ab angulo orientali usquead angulum muri australis ad latus muri orientalis supravallem, non tamen ausi sumus continuare circuitionem persemitam illam propter Sarraceuorum coemeterium, quod anteportam auream est, per quod transire nobis non licuit, nisiingenti periculo nos exponere voluissemus, ut patet fol. 82 A.et 141 B. Derelicta ergo semita illa ab angulo descendimusper praeceps in vallem Josaphat, usque in torrentem Cedron,per quem descendimus habentes montem templi et civitatisab uno et montem Oliveti ab alio latere, et pervenimus usquead radices montis Syou in vallem Siloae, ibi autem conver-timus nos ad occidentem, et per vallem, quae dividit montemSyon a monte Acheldamah et Gyon, adseendimus usque adagrum fullonis, ubi incepimus circuitum, et per portam pis-cium ingressi sumus civitatem sanctam, et cum dominis peregrinis