Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
120
Einzelbild herunterladen
 

120

ivi in eorum hospitium, et refrigerium accepimus, fuimus enimfacti calidi, lassi et multum fessi. Et ita transivit illa dies.Si cui placet videre antiquae Jerusalem spatium et munitiones,inspiciat Josephum de bello Judaico lib. VI. e. 8. Ne tamenomnino praeterire videar aliquid certius loqui de magnitudineillius sanctissimae civitatis, sciendum, quod nequaquam itamagna est, ut communis aestimat vulgus, qui eam judicat itagrandem in circumferentia, sicut est in nominis et virtutisfama. Gloriosa enim dicta sunt de te, civitas Dei, et dicun-tur dicenturque quamdiu mundus iste durat. Est namquecivitas haec et semper fuit minor maximis, et maior medio-cribus, de qua etiam gentiles loquuntur. Nam HccataeusAbde [rita], philosophus, dicit: Jerusalem urbs munitissima,quinquaginta paene stadiorum habens circuitum, quam plurcsquam CXX millia homines inhabitant. Et plura prosequiturde ea , ut habetur in Eusebio de evang. praep., libr. 8.c. 2. et 3.

Alius philosophus, Timocharcs, qui Antiochi res conscrip-sit, asserit: Hierosolymain XL stadiis circumduci abruptisvallibus undique natura munitam', ipsamque multis aquis inea emanantibus irrigari, cum tamen per gyrum ad XL stadianullae sint aquae vivae. Et caetera plura dicit, ut habetur exEusebio, uti supra 1. X. c. 4.

Josephus autem, Judaeus, insignis historiographus, libro etcap. V. Supra allegato dicit: Omne civitatis Jerusalem in gyrospatium XXXIII finiebatur stadiis, et inulta gloriosa valde insupra dicto capite refert. Ejusquc. dictis magis credo, cumfuerit civis et capitaneus populi Judaeorum in Jerusalem, tem-pore suae destructionis per Titum.

Ex his liquet, quod Jerusalem fuit major ante ampliationemfactam per Aelium Hadrianum Imperatorem, quam hodie Uhna,quae est una de mediocribus urbibus. Ulmam enim ego saepemensus sum, habetque in gyro stadia XXV et LXXV passusmagnos, quae faciunt stadium dimidium. Et ita antiquaJerusalem excessit Ulmam in octo stadiis.

Porro post Josephum multis annis Aelius Imperator de-structam Jerusalem restauravit, et locum Calvariae et dominiciscpulchri moenibus inclusit, sicque eam pro tanto ampliavit.