Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
118
Einzelbild herunterladen
 

118

jejunant vel a carnibus abstinent, aut tristitiae vel laetitiaedies agunt, cunctos advenas hospites et peregrinos hoc idemfacere cogunt. Sic etiam faciunt cum vino: ex quo ipsi eonon utuntur, non sustinent, quod peregrini apud eos eo utun-tur, nisi occulte, eis non videntibus etc.

(B) Secunda die, quae est S. Stephani Papae et mar-tyris, audito Officio et sumto cibo convenimus ad montemSyon et deliberavimus circuire totam civitatem Jerusalem abextra et videre ejus munitiones vel potius munitionum ruinas,non obstantibus intensissimis caloribus et solis ardoribus, idenim facere non bene poteramus nisi fervescente sole, quotempore Sarraceni in umbra manent. Mane enim et vespere,sole tepescente, in hortis sunt, et exspatiantur extra portas,nec passi fuissent nos circuire urbem: ideo horam quietiseorum ad hoc elegimus. Incepimus autem sic circuire. Primotransivimus usque ad arcem David contra occidentem, et abea processimus ad portam piscium sive negotiatorum, ubiest angulus occidentalis, in quo murus occidentalis jungiturmuro australi. Ab hoc angulo processimus in agrum fullonis,in quo hodie lucus est cum muschea etSarracenorum sepultura,sicut et fuit tempore beati Hieronymi, ut habetur in libro dedistantiis locorum. In agro autem fullonis vertimus nos contraaquilonem, habentes ad dextram civitatis sanctae fossata,supra quae processimus tendentes in aquilonem. Fueruntautem fossata profunda et lata, et murus civitatis supra rupesaedificatus, et ipsis muris sunt domus insertae, de quibushabetur respectus in fossata. Porro sub ipsis rupibus vidimuscavernas magnas, per quas est introitus quasi usque ad me-dium civitatis sub terra. Et si habuissemus lumen et facemaccensam ingressi fuissemus speluncam, et doluimus nos nonaccepisse. Has cavernas nominat Josephus lib. VI. c. 8, debello Judaico speluncas regias; sed ob quam causam sicvocentur, non legi. Opinor tamen, quod forte introitus ali-quis erat in civitate in eas, soli regi notus, per quem nullosciente poterat civitatem exire et intrare, vel a palatio regiserat introitus.

Consequenter processimus satis per longum tractumsupra fossata usque ad angulum aquilonalem, in quo murus