Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
17
Einzelbild herunterladen
 

17

proposita utiliter movetur, cum res haec grandis non nisi perpopulos totius occidentis agi valeat, sicut anno Dominioctingentesimo secundo Carolus Magnus Imperator vocatus apatriarcha hicrosolymino Zacharia et ab Imperatore Constan-tinopolitano cuin toto occidentali populo orientem ingressuscivitatem sanctam et totam terram de manibus infideliumSarracenorum eripuit. Quibus iterum amissis et per Sarrace-nos possessis expulsis Christianis exules fuerunt a terra sanctaultra CC annos. Post quos surrexit infatigabilis et illustrissi-mus dux Lotharingiao, Goltfredus do Bullion, anno Domini1099, et collectis electis bellatoribus totius occidentis intrepideterra marique transgresso post plurimam infidelium stragem,usque Jerosolymam devenit, in qua erant XL millia Sarrace-norum armatorum, demlo communi populo, et urbem nostrimilites 39 diebus obsederunt, et capta civitate in templo, quodnominant Salomonis, et in ejus atriis Christiani cum paganisbello conserto tanta in cos coedc debacliati sunt, ut in san-guine occisorum equitarent usque ad genua equorum, et itaiterum (189 A) dominicum scpulchrum per illos illustrissimosmilites ad suos possessores devenit, et mansit apud eos nona-ginta octo annos, et deficientibus tandem auxiliis occidenta-lium regionum et Deo populo Christiano irato propter eorumpeccata, ut fol. 189 B. [dictum estj, Jerusalem iterum captaest ab infidelibus, et tenta manet usque in hodiernum diem,jam per trecentos annos usque ad infelix hoc tempus nostrum.Et bene infelix tempus nostrum dixerim, in quo fidei vesperamundo advenit, nocturuinquc chaos fraudis abundat. Languetjustitiae lucifer, hujus vix umbrae remanet umbra superstes.Nam lex recessit a sacerdotibus, a principibus justitia, con-silium a senioribus, a populo fides, amor a parentibus, a sub-ditis reverentia, cliaritas a praelatis, religio a monachis, ajuvenibus honestas, disciplina a clericis, a magistris doctrina,studium a saecularibus, a judicibus aequitas, protectio a mili-tibus, a civibus concordia, timor a servitoribus, a rusticiscommunitas, veritas a mercatoribus, a nobilibus virtus, castitasa virginibus, a viduis humilitas, dilectio a conjugatis, a muli-eribus verecundia, patientia a pauperibus etc. Ita -agminepraecipites per antra criminum et mundi aream tetra caligine

2