10
XXII, Nostra militia est justior. Nam omnes aliae militiaehabent aliquas injustitias annexas et improbitates, haec autemdivinae et humanae justitiae innititur et legibus imperialibuset papalibus regulatur.
XXIII. Est militia nostra magis approbata et roborata.Saepe enim contingit, quod milites in uno loco facti nontenentur ab aliis pro militibus, sed deridentur, et militesmuliebres vel milites cattarum nuncupantur, nec adversa parspro militibus tenet contra se factos. Quod totum non est inhac militia, sed omnes pro militibus tenentur.
XXIV. Nostra militia est antiquior. Semper enim a pas-sione Christi transmeantes propter loca sacra pro militibushabiti sunt.
XXV. Haec militia est magis desiderabilis. Quod ex hocpatet, quia illi, qui alibi facti sunt milites, non stant contenti,sed ultra acceptam militiam desiderant nostram. Insuper tantodesiderio miles sancti sepulchri accenditur, quod ad locum,ubi acceperit militiam, regredi desiderat. Communiter enimilli, qui in terra sancta fuerunt, iterum redire vellent, etiamnullis obstantibus periculis. Sic non de aliis.
XXVI. Est nostra militia ordinatior. Nam antiquus ritusillius militiae fuit, quod nullus ad eam acciperetur, nisi inge-nuus a quatuor progenitoribus' et spectabilis genere esset intota parentela (Bj. Quamvis ritus ille nou exacto serveturjam, quia etiam ignobiles in milites percutiuntur, sicut et inalia militia.
XXVII. 3Iilitia nostra est humilior et patientior. Aliimilites dedignantur cum aliis simplicibus, qui non sunt nobiles,habere consortium, et invident fortunae minorum se. Sed nonsic milites sancti sepulchri, qui nullum spernunt, omnes secumpatiuntur proficisci et neminem abjiciunt. Transfretant enimin Jerusalem cum monachis, presbyteris, mercatoribus, me-chanicis, mendicis pauperibus, imo transeunt cum mulieribuset vetulis, cum Beginis et monialibus, nec curant fatuas oblo-cutiones derisorum, qui dicunt, militiam sancti sepulchri essemuliebrem propter vetularum concomitanliam. De quarumsocietate non solum non verecundantur, imo gaudent, et indequaerunt sibi laudem, quod militiam suam temporalem in tali