Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

XIII. Nostra militia est dignior. Quia milites sancti se-pulchri ab omnibus, tam spiritualibus quam saecularibus,praeferuntur.

XIV. Est etiam potentior et majoris auctoritatis ex eo,quod confertur auctoritate sanctissimi domini Papae, et sere-nissimi domini Imperatoris. Alii vero nonnumquam efficiunturmilites et contra Papam, et contra Imperatorem, vel praetercos, et sine jussu et scitu eorum; ideo sunt nullius aucto-ritatis.

XV. Militia nostra est nobilior et ipsa alias nobilitat,non vero e contrario. Vidi multos, qui facti fuerunt militesper Imperatorem, et in proeliis, et tainen militiae signa ferrenolebant, quousque ( 186 A) in sancto sepulchro fueruntpercussi in milites. Scio unum nobilem, quem Imperator per-cussit militem in quodam proelio, et rex Ungariae in aliobello, et rex Bohemiae in tertio, et tamen semper concessitse pro simplici nobili, quousque quarto in dominico sepulchrofuit factus, et tunc rediit, et insignia militaria portavit, ethodie gloriosus miles est cum multis equitans famulis.

XVI. Militia nostra est mirabilior. Omnes enim quodammodo mirantur sancti sepulchri militem, pro eo, quod interSarracenos infideles et in dominico sepulchro accepit militiam.

XVII. Est militia magis venerabilis. Habent enim militessancti sepulchri locum super alios, eundo, stando, sedendo,loquendo, manus lavando, comedendo ete,

XVIII. Militia nostra est spectabilior. Nam quando milessancti sepulchri loqui incipit de sua militia, de loco suaemilitiae, de his, quae sibi acciderunt, omnes cum intuentur,et aperto ore auscultant, quid dicat.

XIX. Est acceptabilior nostra militia. Nobilibus et igno-bilibus sunt milites sancti sepulchri accepti, parum alii militescurantur, imo potius abhorrentur, tamquam inhumani, feroces,terribiles.

XX. Militia nostra est virilior. Parum enim est, cuneoshostium penetrasse semel, vel hostes vidisse, sed multum est,saepe in mortis periculis fuisse, sicut est in nostra militia.

XXI. Militia haec est strenuior, quia undique virum vir-tuosum requirit.